Paris, AN, K 21 n° 1/11

<< < / > >>

Numéro2135

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1110(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseSoissons

RégionPicardie

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau pendant perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche612   mm

Hauteur à droite599   mm

Largeur en haut478   mm

Largeur en bas474   mm

AuteurLisiard, évêque  de  SOISSONS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-JEAN-DES-VIGNES  de  SOISSONS

Regeste

Lisiard, évêque de Soissons, confirme les possessions de l'abbaye de Saint-Jean-des-Vignes de Soissons.

Texte

l.1 [croix] IN NOMINE PATRIS ET FILII ET SPIRITUS SANCTI. Quia veritate seu per ignorantiam, seu per oblivionem latente facilis errorum
l.2 et concertationum pateat discursus, ex accidentibus cottidie occasionibus satis potest agnosci. Veritatis autem cogni-
l.3-tio litibus et causis finem debet imponere. Hoc igitur intuitu ego, LISIARDUS, Suessorum episcopus, quieti ȩcclesiarum
l.4 nobis conmissarum pro posse nostro consulens, seu operam dans quȩdam, quȩ nostris et aliorum temporibus ȩcclesia Sancti
l.5 JOHANNIS in colle Suessonico sita Deo largiente adepta est, notitiȩ post futurorum adsignare curavi.
l.6 Habet itaque congregatio fratrum inibi religiose degentium, dono viri illustrissimi HUGONIS de Castello
l.7 Teoderici, qui loci hujus primus fundator ad hunc religiosum ordinem fuit, et precipuus adjutor, ipsam Sancti
l.8 Johannis ȩcclesiam cum omnibus apenditiis ejus tam in terris, quam in aliis rebus, vinaticis, campis, viis et justiciis
l.9 viarum, sed et ipsa altaria quȩ in loco presenti subnotabimus, scilicet in Charliaco unum, secundum vero in Monte
l.10 Livonis, tertium Sancti Aniani in pago Briacensi, quartum in Roseto, quintum in Artesia, farinarios duos, unum
l.11 quod vocatur Molendinum Novum, et aliud quod vocatur Toxac, et portum Rominiaci. Hȩc omnia
l.12 dono predicti viri ȩcclesiȩ illi concessa, auctoritate episcopi TEBALDI firmata sunt. Habet etiam ȩcclesia Sancti Vulgi-
l.13-si, de Firmitate Milonis, cum molendinis et furnis, nec longe ab eo loco altare in villa quȩ dicitur Tro-
l.14-ygna, et altare apud Uncivillam, altare de Loystria, juxta quoque terram et hospites apud Villanas, apud etiam
l.15 Domarias, decimam et terras, et capellam apud Translon, cum terris. Habet etiam villam quȩ dicitur Nova Villa,
l.16 juxta hanc villam Curdul vocatam. Habet etiam altare de Bugnis, et molendinum. Habet etiam altaria de
l.17 Besum, et de Esperiers. Habet etiam altaria de Belna, de Monteniaco, de Treslure, de Solli, de Maroilo, de Hostello,
l.18 terram de Esdigno, campos et silvas et prata, in suburbio Suessonico altare de sancto REMIGIO et furnum ad portam
l.19 episcopi, et altare apud villam Sacconiacum, altaria de Sulciaco et de Puisou. Habet etiam apud Villare de benefi-
l.20-cio Johannis vicecomitis hospites et terram et silvas. Habet etiam apud Bucetum Berardi alodium ex dono Roberti Crater et uxoris ejus.
l.21 Hȩc omnia data perpetuo eis habenda nos quoque concedimus et conlaudamus. Et si quis deinceps quamlibet possessi-
l.22-onem predictȩ ȩcclesiȩ concesserit, eodem tenore quo predicta ut cognoscat postfutura generatio, ea nostra auctoritate
l.23 eidem ȩcclesiȩ habenda firmamus, et ne quis ea invadere, vel eis auferre presumat, sub anathemate interdicimus et Deum
l.24 contra eum judicem invocamus. Huic tam laudabili facto assensit conventus frequens totius capituli matris ȩcclesiȩ Suesso-
l.25-nicȩ: BERNARDUS decanus, Walerannus prepositus, Asculfus archidiaconus, Fulco archidiaconus, Petrus archidiaconus, Ebalus archidiaconus, Hugo precentor,
l.26 Gaufridus magister scolarum, Bartholomeus succentor, Johannes capellanus, Galterus de Gau, Rothardus, presbiteri; diacones: Galterus presbiter, Hugo filius Bur, In-
l.27-gelbertus; subdiacones: Teobaldus Blondus, Odo filius Gui, Galterus N., Adam, Symon, Leo, Hugo de Basilis, et Johannes diacones, Teobaldus de Crespi et Rorico subdiacones.
l.28 Accoliti: Tescolus, Lisiardulus, Gaufridulus, Laurentiolus, Petrolus, Walterolus.
l.29 Actum est anno incarnartionis dominicȩ MCXo, epacta nulla, concurrentibus IIII, indictione, regnante Lodo-
l.30-vico anno IIIo, episcopante domno Lisiardo anno IIo.
l.31 [sceau].

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2135 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2135»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2135/. Date de mise à jour : 29/03/12.