Paris, AN, K 21 n° 1/2
Numéro2128
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1108(fiabilité :édition)
LieuParis(lat :publice Parisius)
DiocèseParis
RégionIle-de-France
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche380 mm
Hauteur à droite388 mm
Largeur en haut281 mm
Largeur en bas286 mm
AuteurGalon, évêque de PARIS
BénéficiaireChapitre de SAINT-GERMAIN-L'AUXERROIS de PARIS
Regeste
Texte
l.2 Pastoralis providentie est summa sollicitudinis cura eclesiarum tranquillitati studere
l.3 et veterum patrum instituta nulla occasionis violentia retractare. Cognovimus
l.4 autem et veridica multorum relatione didicimus quia predecessor noster
l.5 Hinbertus episcopus prebendas Sancte Oportune canonicis Sancti Germani
l.6 concessit habendas, hoc modo scilicet ut quibus vellent personis, idoneis tamen,
l.7 predictas prebendas donarent, et in dandis prebendis, et in eligendis personis
l.8 liberam et plenam haberent potestatem. Ego igitur Galo, Dei misericordia Parisiorum
l.9 episcopus, antecessorem nostrum imitatus, benefitium et donum illius plena volun-
l.10 tate concessi, et manum nostre confirmationis adhibui. Habet igitur prefata Sancti
l.11 Germani eclesia plenam potestatem dandi predictas prebendas congruis quidem personis,
l.12 et canonice illas investiendi absque requisitione episcopi. Ut autem hec nostra confirmatio
l.13 posterorum tradatur memorie presentem cartam hujus confirmationis testem fieri prece-
l.14-pimus, et sigillo nostro illam signavimus. [croix] Signum Galonis episcopi. S. Berneri
l.15 decani. S. Ade precentoris. S. Guillelmi archidiaconi. S. Stephani archidiaconi.
l.16 S. Rainaldi archidiaconi. S. Alexandri sacerdotis. S. Landonis sacerdotis. S. Simonis sacerdotis.
l.17 S. Anscheri diaconi. S. Johannis diaconi. S. Wineranni diaconi. S. Roberti subdiaconi.
l.18 S. Guidonis subdiaconi. S. Teoderici subdiaconi. Actum publice Parisius, in capitulo Sancte Marie, anno ab incarna-
l.19-tione Domini MCVIIIo, inditione XVma, epacta XVIIma, concurrente IIIo, rege Lugdovico regnante anno Io,
l.20 anno episcopatus Galonis IIIIo. Girbertus cancellarius subscripsit.
l.21 [sceau].
Bibliographie
LASTEYRIE (Robert de), Cartulaire général de Paris, 1 vol., Paris, 1887, t. 1, p. 168-169, n° 149.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°2128 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2128»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2128/. Date de mise à jour : 29/03/12.