Paris, AN, K 20 n° 9/4

<< < / > >>

Numéro2125

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1107(fiabilité :édition)

Lieu[Paris], chapitre Notre-Dame(lat :publice in capitulo Sanct? Mari?)

DiocèseParis

RégionIle-de-France

Supportparchemin

Chirographieen haut

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche260   mm

Hauteur à droite262   mm

Largeur en bas222   mm

AuteurChapitre cathédral  de  PARIS

BénéficiaireHerbert, chanoine  de  NOTRE-DAME  de  PARIS

Regeste

Bernier, doyen, et le chapitre cathédral de Paris abandonnent au chanoine Herbert le droit de nommer et de révoquer les curés d'Orly.

Texte

l.1 IN NOMINE SANCTE ET INDIVIDUE TRINITATIS.
l.2 Quoniam humanȩ fragilitatis est ea etiam quȩ sub nostra fiunt presentia, cito cotidie a nostra dilabi memoria,
l.3 necessarium duximus, ea quidem litterarum apicibus annotare, quȩ non volumus vento oblivionis committere:
l.4 quod enim memoriȩ nostrȩ repentina subripit oblivio, litterarum monimentis et scripturarum revocatur testi-
l.5-monio. Ego igitur Bernerus decanus, et totus Parisiensis ȩcclesiȩ conventus, notum fieri volumus, tam futuris quam presen-
l.6-tibus, presbiteros de Orliaco, quicumque fuerint, ȩcclesiam illam de Orliaco, nostro assensu, nostro etiam munere, et nunquam
l.7 aliter, possidere aut possedisse, et temporale beneficium quod pertinet ad presbiteratum, a nostra manu semper
l.8 suscepisse. Nec solum imponendi presbiteros, sed etiam, prout justum fuerit, expellendi et commutandi licen-
l.9-ciam habemus, et, tanquam in subditos nostros, debitȩ potestatis justiciam in eos exercemus. Hanc ergo po-
l.10-testatem, Herberto, concanonico nostro, quamdiu vixerit, habendam concedimus; ita scilicet, ut quicquid juris
l.11 aut consuetudinis, aut potestatis in presbiteros illos habuimus, habeat, et in impositione vel commutati-
l.12-one presbiterorum, vices nostras solus exerceat, et ex integro possideat. Sed, ne res ȩcclesiastica a fratrum commu-
l.13-nitate omnino videatur esse alienata, diffinitum est ut, post decessum illius, ad nostram redeat communitatem, et con-
l.14-cessum est sub anathemate, ut nulla ulterius persona hanc habeat potestatis dignitatem. Ut autem hȩc
l.15 diffinitio inviolabilem in posterum obtineat firmitatem, presenti scripto memoriȩ commendavimus, et no-
l.16-minum nostrorum inscriptione cartam istam signavimus. [croix] S. Berneri decani. S. Adȩ precentoris. S. Guillel-
l.17-mi archidiaconi. S. Stephani archidiaconi. S. Raginaldi archidiaconi. S. Landonis presbiteri. S. Durandi presbiteri. S. Alexan-
l.18-dri presbiteri. S. Hilduini diaconi. S. Guineranni diaconi. S. Johannis diaconi. S. Demberti subdiaconi. S. Tetbaldi subdiaconi.
l.19 S. Alberti subdiaconi. Actum publice in capitulo Sanctȩ Mariȩ, anno ab incarnatione Domini MCVIImo,
l.20 indictione XVma, epacta VIta, concurrente I, Philippo rege regnante anno XLVIImo, anno
l.21 episcopatus Galonis IIIo. Girbertus cancellarius scripsit. CYROGRAPHUM.

Bibliographie

GUERARD (Benjamin), Cartulaire de Notre-Dame de Paris, 4 vol., Paris, 1850, t. 1, p. 385-386.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2125 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2125»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2125/. Date de mise à jour : 29/03/12.