Paris, AN, K 20 n° 8/2
Numéro2120
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date01/09/1106(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseParis
RégionIle-de-France
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche368 mm
Hauteur à droite369 mm
Largeur en haut297 mm
Largeur en bas282 mm
AuteurBaudri, évêque de NOYON - TOURNAI
BénéficiaireAbbaye de SAINT-MARTIN-DES-CHAMPS de PARIS
Regeste
Texte
l.2 universis sanctȩ religionis cultoribus salutem. Cum piam predecessorum nostrorum
l.3 providentiam ȩcclesiarum cultoribus benigna largitione noverimus subvenisse,
l.4 illorum exemplis informati, eorum vestigiis debemus adherere, et, in quantum
l.5 possumus, Deo servientibus necessaria ministrare. Sciat igitur presens etas
l.6 et futura, quosdam Sancti Petri Cluniacensis monachos, Drogonem scilicet et Wer-
l.6-nonem, ad nos venisse, et altare de Heldincurt, altare quoque de Revelon,
l.8 cum appendenti capella de Berencurt, in Perronensi territorio sita, a nobis
l.9 petiisse. Considerata ergo eorum devotione, immo Cluniacensium fratrum ab
l.10 omnibus reverenda religione, concessimus eis, eorumque loco, Sancto videliet Martino
l.11 in Campis, predicta altaria perpetuo tenenda, Gerardo archidiacono nostro assen-
l.12-tiente, Achardo quoque qui eadem altaria hactenus sub personatu tenuerat, cete-
l.13-risque clericis nostris assentientibus; ea scilicet conditione, quod presbiteri eisdem alta-
l.14-ribus servientes curam inibi pertinentem ab episcopo seu ab archidiacono suscipiant;
l.15 et debitam eis eorumque ministris obȩdientiam exhibeant, atque unoquoque anno,
l.16 in festivitate sancti Remigii, solitum censum, octo scilicet solidos, eisdem sicut antea
l.17 solvant; sicque Sancti Martini monachi prefata altaria, sub perpetua libertate, teneant.
l.18 Quod ut nostris seu futuris in temporibus ratum et inviolatum maneat, pontifica-
l.19-li auctoritate confirmavimus, et sigilli nostri signo corroboravimus, clericis nostris
l.20 presentibus et assentientibus: Roscelino decano, Gerardo archidiacono, Lantberto
l.21 Tornacensi archidiacono, Hugone thesaurario, Rorigone preposito, Petro cantore,
l.22 Guidone cancellario, Arnulfo, Goisfredo, Radulfo, Desiderio, Odone, Bernero,
l.23 Landrico.
l.24 Actum Noviomi, anno Dominicȩ Incarnationis MoCoVIo, indictione XIIIIa, reg-
l.25-nante rege Philipo, episcopante domno Baldrico.
Bibliographie
DEPOIN (Joseph), Recueil des chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs, Ligugé-Paris, 1912 (Archives de la France monastique, 13), t. 1, p. 185-186, n° 117.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°2120 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2120»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2120/. Date de mise à jour : 29/03/12.