Paris, AN, K 20 n° 7/6
Numéro2119
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1105(fiabilité :texte)
Lieu[Paris], chapitre Notre-Dame(lat :publice, in capitulo Beate Mari?)
DiocèseParis
RégionIle-de-France
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche600 mm
Hauteur à droite610 mm
Largeur en haut400 mm
Largeur en bas418 mm
AuteurGalon, évêque de PARIS, et Renaud
BénéficiaireAbbaye de SAINT-MAUR-DES-FOSSES
Regeste
Texte
l.2 Noverint universi tam presentes quam posteri quod GUIDO de Turnoaco et uxor ejus Havis, ex quorum bene-
l.3-ficio, et sub quorum dominio, Turnoacensis erat ȩcclesia, elemosinarum largitate saluti anime providentes, eandem
l.4 aecclesiam precibus canonicorum in ea prius deserviencium, assensu etiam Goifridi Parisiensis episcopi, et Ivonis ejusdem
l.5 loci archidiaconi, monachis Sancti Petri Fossatensis sicut canonici prius habuerant habendam concesserint.
l.6 Ego igitur Gualo, Dei misericordia Parisiorum episcopus, et Rainaldus predicti loci archidiaconus, juxta vocem
l.7 apostoli quasi quadam sollicitudinis manu nos excitantis ut, dum tempus habemus, bonum ad omnes,
l.8 maxime autem ad domesticos fidei operemur, sicut a predecessoribus nostris racionabiliter diffinitum est,
l.9 et nos diffinimus, et supradictam aecclesiam cum parrochia, et ceteris ad eam pertinentibus, assensu tocius
l.10 Parisiensis aecclesiȩ conventus, predictis monachis in perpetuum habendam concedimus, ita quidem, ut sinodum,
l.11 et circadam, et omnes ex more justitias Parisiensi aecclesie persolvant. Ceterum ne aut oblivione perturbari, aut
l.12 aliqua valeat occasione rescindi, presenti carta memorie commendavimus, et sigillo nostro insignum perpe-
l.13-tue firmitatis ipsam cartam signavimus. Actum publice in capitulo Beate Mariȩ, anno ab incarnatio-
l.14-ne Domini millesimo centesimo V, indictionibus XIII, epactis III, concurrentibus VI, Philippo rege regnante
l.15 anno XLVII, anno episcopatus Gualonis I. [colonne1] Signum Gualonis episcopi. Signum Bernerii decani. Signum Adam precentoris. Signum Wlgrini archidiaconi. Signum Anscherii diaconi. Signum Fulconis diaconi. Signum Gilonis subdiaconi. Signum Dainberti subdiaconi. [colonne2] Signum Stephani archidiaconi. Signum Rainaldi archidiaconi. Signum Durandi presbiteri. Signum Rogerii presbiteri.
l.16 [sceau] Girbertus cancellarius subcripsit.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°2119 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2119»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2119/. Date de mise à jour : 29/03/12.