Paris, AN, K 20 n° 7/3
Numéro2116
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1101(fiabilité :édition)
LieuParis(lat :publice Parisius)
DiocèseDiocèse
RégionIle-de-France
Supportparchemin
Chirographieen haut
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche227 mm
Hauteur à droite222 mm
Largeur en haut194 mm
Largeur en bas195 mm
AuteurChapitre cathédral de PARIS
BénéficiaireEvrard, Isabelle son épouse et leurs fils de L'HAY
Regeste
Texte
l.2 fieri volumus cunctis Dei fidelibus tam futuris quam presentibus, quod quidam
l.3 noster homo, videlicet Evrardus major Laiaci, in capitulo nostro presentiam
l.4 nostram adiit, cum quibusdam familiarium nostrorum et illius amicorum, qui petiit a nobis
l.5 amicorum suorum multiplicatis precibus, quatinus conquestum Roberti fratris sui absque
l.6 herede mortui illi concederemus. Sed quoniam nobis fidelis et obediens per omnia
l.7 extiterat, non difficulter obtinuit a nobis quod petierat. Supradictum igitur conquestum
l.8 sub quinque heredibus illi concessimus habendum, scilicet ipso Evrardo et
l.9 uxore sua Isabel et duobus filiis suis laicis Petro et Reinaldo. Quibus
l.10 defunctis, quintus in capitulum nostrum adducetur, ibique nominatus, conventui
l.11 fratrum representabitur. Quod ut firmum maneat, scribi precepimus, et scriptum
l.12 roborandum, manibus nostris tetigimus. Signa quoque nostra subnotavimus, ut
l.13 testimonio veritatis, quod factum fuerat, fulciretur. Actum publice
l.14 Parisius, anno MCI, indictione IX, epacta XVIII, concurrente I,
l.15 regnante rege Philippo anno XLII, episcopatus Vuillelmi anno VI.
l.16 S. Fulconis decani. S. Reinaldi archidiaconi. S. Waleranni precentoris. S. Rogeri sacerdotis. S. Anscheri diaconi. S. Girberti subdiaconi.
l.17 S. Petri pueri. Signa laicorum: S. Stephani, majoris de Castaneto, S. Aelardi
l.18 de Fontaneto, S. Anscheri, S. Rainardi, S. Herberti, S. Teobaldi, S. Engele-
l.19-rii, S. Henrici. CYROGRAPHUM.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°2116 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2116»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2116/. Date de mise à jour : 29/03/12.