Paris, AN, K 20 n° 6/22
Numéro2114
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1100(fiabilité :artem)
Lieunon identifié
DiocèseParis
RégionIle-de-France
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche553 mm
Hauteur à droite554 mm
Largeur en haut445 mm
Largeur en bas465 mm
AuteurEtienne, comte de BLOIS
BénéficiaireChapitre cathédral de PARIS
Regeste
Texte
l.2 gressum pietatis dirigere, sine qua nec amima vivere, nec ulla virtus valet nec valebit existere, que divinȩ contemplationis semper avida, ab omnibus
l.3 terrenis ac presentibus desiderio efficitur aliena. Haec quidem finis est bonorum operum, haec est portus quietis ex isto naufragio ad illam digne tendentium. De hac
l.4 recte dicitur: Deus karitas est, hic est Deus dominus noster in aeternum, qui ducet suos ad patriam, ubi est karitas sine simulatione, vita sine morte, gloria sine defec-
l.5-tione, ubi est illa gloriosa civitas angelorum et hominum, in qua regnant et regnabunt aeterna felicitate sancti, heredes quidem Dei, coheredes autem Christi, cui ho-
l.6-nor et gloria in secula. Amen. Ego igitur Stephanus comes omnibus notificari cupio, quod quasdam consuetudines, quas in villa beatȩ Marie Parisiensis que
l.7 vocatur Rosetum sibique villulis adjacentibus, in dominio mihi tenendas jus hereditatis attulerat, cuidam Odoni de Braio aliquantulum inconsulte consen-
l.8-sensi. Consuetudinis autem erat, quod unoquoque anno, in festivitate beati Martini que est in novenbrio, XXV solidos Proveniensis monete pro tensamento
l.9 villȩ pater meus habebat. Quod si aliquotiens voluiset in villa comedere, quod necessarium esset sumptui, sibi credebatur; si precium crediti solveretur,
l.10 iterum credebatur; sin autem, non amplius quicquam, donec redderet, credebatur. Ad hec de porcis in silvam beatȩ Mariȩ missis ad pascua, dimidium habebat
l.11 pasnaticum; si vero non essent pascuȩ, nec porci ad pascendum mitterentur in silvam, non habebat. Si de porcis villȩ pro pasnatico clamaretur, majoris beate Mariȩ
l.12 erat tota justicia; si de alienis, communis ut pasnaticum. Haec patris mei fuerunt ex consuetudine. Horum siquidem occasione totam villam indesinenter et inhu-
l.13-manȩ predictus Odo vastabat. Ego vero prefate karitati placere desiderans, mihique et ȩcclesiae Parisiensi melius quam in Odone consulens, omnem illam consuetudi-
l.14-nem, precibus canonicorum ejusdem aecclesiae, de manu predonis illius abstraxi, mihique ac posteris meis, quemadmodum pater meus, et antecessores mei, in dominio eam possederant,
l.15 propriam in perpetuum habere decrevi. Et ne hoc aliqua vetustate posset deleri, scripto mandavi, sigillo meo signavi, manuque propria, uxore mea, filiisque
l.16 meis unanimiter annuentibus, et hoc idem ex voto confirmantibus, imperpetuum roboravi. Totam villȩ justiciam faciet maor Beatȩ MARIȨ; quod si nolu-
l.17-erit, vel non poterit, de alieno clamore veniet in manu mea.
l.18 Testes: Botardus, Guibaldus, Andreas filius Leteri, Albertus Rufus, Lambertus prepositus, Hermannus, Girardus, Hemilinus, Isembardus Ville Nove, Hugo Panificus, Goisbertus Jomi, Erardus Coropalatius, Walerannus Paner.
l.19 [croix] Signum Stephani filii comitis. [croix] Signum comitis Stephani. [croix] Signum comitisse A. [croix] Signum Willellmi, filii comitis.
l.20 [sceau].
Bibliographie
BARTHELEMY (Anatole de), Lettre à M. Félix Bourquelot sur un texte attribué au IXe siècle in Bibliothèque de l'Ecole des Chartes, 27 (1866), p. 159-161.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°2114 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2114»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2114/. Date de mise à jour : 29/03/12.