Paris, AN, K 20 n° 6/21

<< < / > >>

Numéro2113

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1133(fiabilité :artem)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche598   mm

Hauteur à droite590   mm

Largeur en haut403   mm

Largeur en bas390   mm

AuteurNivelon, seigneur  de  PIERREFONDS

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Nivelon, seigneur de Pierrefonds, donne à l'abbaye de Marmoutier l'église de Saint-Maxime au château de Pierrefonds.

Texte

l.1 Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus, quod domnus NIVELO, dominus de Petrafonte, dedit Deo et beato
l.2 MARTINO Majoris Monasterii et monachis ejus, aecclesiam Sancti Maximi, quȩ sita est in eodem castro, inter
l.3 duas turres, cum omnibus quae ad eandem aecclesiam pertinent, annuentibus filiis suis, Petro, Anscullo,
l.4 NIVELONE, et Drogone, et omnibus militibus sui castri et pluribus optimis viris de burgo, cum cȩteris familiȩ suȩ ho-
l.5-minibus. Voluntas autem hujus donationis, orta est in corde Nivelonis et uxoris ejus, ortatu, et instinctu domni Hugonis,
l.6 fratris sui, Suessionensis pontificis, antequam pergeret in viam Hierusalem. Hujus vero adortationis ipse NIVELO et uxor
l.7 ejus Advisa non immemores, pro salute animarum suarum, et pro requie antecessorum suorum, suprascriptam
l.8 [aecclesiam San]cti Maximi, [cum omnibus rebus ad] eam pertinentibus, donaverunt Deo et beato MARTINO Majoris
l.9 [Monasterii et mo]nachis ejus, si[cut superius dictum] est, quatinus monachi [Deo] ibi servirent, et [secundum] loci
l.10 [nobil]itatem, quatuor aut q[uinque siv]e sex, [post dece]ssum canonicorum inibi habitarent. L[ocus] igitur ubi
l.11 monachi officinas [suas] sunt [fact]uri, est camera quȩ est juxta aecclesiam, et coquin[a], et puteus, et terra
l.12 quae ab oriente adjacet, juxta viam publicam, ad pedem terralli, secundum amenitatem loci. Haec ergo
l.13 omnia donaverunt De[o, et] beato Martino Majoris Monasterii et monachis ejus, ipse [Ni]velo et uxor ejus Hadvisa,
l.14 concedentibus supradictis filiis eorum, Petro, Anscullo, Nivelone, et Drogone, inter manus domni Hugonis tunc prioris, per
l.15 librum collectaneum de domo monachorum, et postea posuerunt illud super altare sancti Sulpicii, videntibus monachis et militibus et aliis
l.16 probis viris, quorum nomina subscripta sunt. De monachis: Hugo prior ipsius loci, Seguinus prior de Sancto Tetbaldo, Rotbertus monachus, Rainbertus monachus, Haimericus
l.17 monachus, Bernardus monachus, Harduinus presbiter. De militibus: Hilbertus avunculus Guermundi et Johannis, Johannes filius Guermundi, Albertus de Gurnaio, Gauscelinus infans,
l.18 Philippus filius Rotgerii dapiferi, Petrus filius Thesthonis, et Guido frater ejus, Guido de Moseio, Rainaldus filius Hervei, Thenardus de Crispeio, Paganus de Chala,
l.19 Rurius Senterius. De burgensibus: Stephanus Dives, Hugo Parvus, Lanbertus serviens frater Rainberti monachi, Guibertus armiger, Girardus de Atichio, Guanilo
l.20 cementarius, Raherius carpentarius, Andreas archerius, Bloinus archerius, Alcherius de Artasia, Richardus filius Ascelini, Gislebertus filius Alberti, Gaulterius filius Bertranni.
l.21 Gausbertus tornator. De famulis monachorum: Guarenbertus famulus, Hatho famulus, Guibertus famulus, Albericus famulus.
l.22 [monogramme] MONOGRAMA (ALPHA) [croix] (OMEGA) NIVELO HADVISA.
l.23 S. Nivelonis [croix]. S. Hadvisȩ [croix]. S. Petri [croix]. S. Nivelonis [croix]. S. Drogonis [croix].

Bibliographie

TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 193, n° 318.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2113 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2113»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2113/. Date de mise à jour : 29/03/12.