Paris, AN, K 20 n° 6/20
Numéro2112
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1100(fiabilité :édition)
LieuParis(lat :Parisius)
DiocèseDiocèse
RégionIle-de-France
Supportparchemin
Chirographieen bas
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche176 mm
Hauteur à droite167 mm
Largeur en haut155 mm
Largeur en bas144 mm
AuteurChapitre cathédral de PARIS
BénéficiaireEvrard de L'HAY
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2-lumus fieri nostris successoribus, quod quidam noster homo, videlicet Ewrardus, major
l.3 Laiaci, venit en capitulum nostrum cum quibusdam familiarium nostrorum et illius amicorum, qui,
l.4 supplicantes, petierunt a nobis multis precibus quatinus quandam terram, que est aput villam
l.5 Laiacum, illi manufirmaremus. Est autem illa terra in territorio Laiaci, quȩ Manus
l.6 Firma appellatur ab ipsius ville incolis, in qua est molendinus unus, et pratorum arpen-
l.7-nus unus et dimidius, et alia terra aratrorum cultibus apta. Quorum supplicationibus nequa-
l.8-quam refragati sumus; sed, quia nobis fidelis semper extiterat, non difficulter obtinuit a nobis quod
l.9 petebat. Concessimus igitur illi supradictam terram sub tribus heredibus habendam, quorum ipse
l.10 Evrardus est primus, Renaldus, filius ejus, secundus; quibus defunctis, tercius in capitulum adducetur, et, ibi
l.11 nominatus, conventui fratrum prȩsentabitur. Quod, ut firmum maneat, scribi prȩcepimus, et scriptum
l.12 roborando manibus nostris tetigimus, signa quoque nostra subnotavimus. Actum Parisius publice,
l.13 anno incarnationis Domini MC, indictione XI, concurrentibus et aepactis VII,
l.14 regnante Philippo, anno sui regni XLmo, episcopatus Willelmi Vto. S. decani Fulconis. S. Waleranni prȩcentoris.
l.15 S. Vulgrini archidiaconi. S. Rainaldi archidiaconi. S. Goderanni sacerdotis. S. Rogeri sacerdotis. S. Hanrici diaconi. S. Alberici diaconi. CYROGRAPHUM.
Bibliographie
GUERARD (Benjamin), Cartulaire de Notre-Dame de Paris, 4 vol., Paris, 1850, t. 1, p. 372-373.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°2112 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2112»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2112/. Date de mise à jour : 29/03/12.