Paris, AN, K 20 n° 6/18

<< < / > >>

Numéro2109

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1098(fiabilité :édition)

LieuParis(lat :Parisius in capitulo Sanct? Mari?)

DiocèseParis

RégionIle-de-France

Supportparchemin

Chirographieen haut

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche337   mm

Hauteur à droite325   mm

Largeur en haut295   mm

Largeur en bas270   mm

AuteurGuillaume, évêque  de  PARIS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-MARTIN-DES-CHAMPS  de  PARIS

Regeste

Guillaume, évêque de Paris, donne à l'abbaye de Saint-Martin-des-Champs les autels de Montmartre, Pantin, Drancy, Chatenay, Louvres, Conflans et Clamart.

Texte

l.1 [croix] IN NOMINE PATRIS ET FILII ET SPIRITUS SANCTI, AMEN.
l.2 Sanctorum canonum auctoritate didicimus et priorum patrum institutionibus edocti sumus nos de possessionibus
l.3 nostris impertiri debere cuntis Deo servientibus. Igitur aprobatȩ consuetudinis est in ȩcclesia omnia cum fratribus semper habere
l.4 comunia. In hoc enim maxime caritas comprobatur, per quam Dei misericordia comparatur, si caritatis fructus Dei fidelibus
l.5 fideliter exibeatur. Probatio enim dilectionis exibitio est operis, quod per ipsius veritatis testimonium satis evidenter
l.6 sanctum nobis intimat euvangelium: Qui habet, inquit, mandata mea et servat ea, ipse est qui diligit me. Ergo qui
l.7 caritatem habet, operibus eam magnificare debet. Ego itaque Willelmus, Parisiensis episcopus, notum volo fieri, non
l.8 minus futuris quam presentibus, quod monachi Sancti Martini Parisii de Campis nostram adierunt presentiam, cum quibusdam
l.9 nostris familiaribus, qui, supplicando nobis, multiplicatis petierunt intercessionibus, quatinus, ad sustentacionem
l.10 fratrum, altaria quȩ subscripta sunt, in diocesi nostra sita, monasterio Sancti Martini de Campis in perpetuum habenda
l.11 concederemus, videlicet altare Montis Martirum, et altare villȩ quȩ dicitur Pentinum, altare etiam villȩ quam
l.12 vocamus Derentiacum, et altare villȩ quȩ dicitur Castanetum, et duas partes altaris quȩ dicitur Luveris, duas partes etiam
l.13 altaris villȩ quȩ dicitur Confluentium, altare quoque vllȩ quȩ vocatur Clamart.
l.14 Quorum postulationem ȩxaudiri debere decrevimus, tam pietatis affectu quam supradictis auctoritatibus. Adibito igitur
l.15 assensu et consilio archidiaconorum nostrorum, videlicet Wlgrini, et Stephani, et Rainaldi, et cleri nostri tocius, supradicta
l.16 altaria supradicto monasterio Sancti Martini de Campis omni tempore possidenda concessimus. Retinuimus tamen ȩcclesiȩ nostrȩ ipsorum
l.17 altariorum debitam obedientiam, et sinodum, et circadam. Quod ne prolixitate temporis valeat aboleri, placuit nobis scripto memoriȩ
l.18 commendari. Signa nostra quoque subscripsimus, manibus nostris tangendo firmavimus, ne qua violentia corrumpi possit nostris successoribus.
l.19 S. Willelmi episcopi. S. Fulconis decani. S. Gualeranni precentoris. S. Wlgrini archidiaconi. S. Stephani archidiaconi. S. Rainaldi archidiaconi. S. Goderanni sacerdotis. S. Rotberti sacerdotis. S. Rogeri sacerdotis. S. Anscheri levite.
l.20 S. Pontii levite. S. Haenrici levite. S. Hugonis subdiaconi. S. Tedoini subdiaconi. S. Adam subdiaconi. S. Lisiardi aciliti. S. Godefridi acoliti. S. Petri acoliti. Actum Parisius, in capitulo Sanctȩ Mariȩ, anno
l.21 ab incarnatione Domini MXCVIII, regnante Philippo rege anno XXXVIII, Willelmo episcopo anno III, indictiones VI, epacte XV,
l.22 concurrentes IIII. Ego Ricardus cancellarius scripsi. Isti sunt laici testes qui presentes fuere, quando ista carta firmata est, in
l.23 capitulo Sanctȩ Mariȩ: Hugo Bardolis, Radulfus sencalcus, Udo de Sancto Clodoaldo, Olricus falconaris, Willelmus nepos Hugonis, Germundus, Evuardus, Ascelinus, Godefridus Doret, Guarinus Teon,
l.24 Herleboldus. CIROGRAPHUM.

Bibliographie

DEPOIN (Joseph), Recueil des chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs, Ligugé-Paris, 1912 (Archives de la France monastique, 13), t. 1, p. 132-134, n° 82.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2109 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2109»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2109/. Date de mise à jour : 29/03/12.