Paris, AN, K 20 n° 6/16
Numéro2107
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1096(fiabilité :édition)
LieuSoissons(lat :urbe Suessonica)
DiocèseParis
RégionIle-de-France
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche460 mm
Hauteur à droite457 mm
Largeur en haut295 mm
Largeur en bas300 mm
AuteurHugues, évêque de SOISSONS
BénéficiaireAbbaye de SAINT-GERMAIN-DES-PRES de PARIS
Regeste
Texte
l.2-lio in consuetudinem venisse dinoscitur, ut quecumque decernendo firmam vellent
l.3 obtinere stabilitatem, ea litterarum et sigilli corroborata officio posterorum notitiȩ
l.4 relinquerent. Hoc eodem igitur ductus consilio, ego HUGO, Dei gratia Suessorum episcopus, hujus
l.5 decreti nostri rationem hoc modo volui in futurorum cognitionem pervenire. Rogatus enim
l.6 aliquando, immo multis precibus obsecratus a domino nostro rege Philippo, atque a donno Isembardo,
l.7 sancti GERMANI Parisiensis venerabili abbate, precibus quoque Stephani comitis et uxoris ejus Adelȩ
l.8 inductus, eorum postulationibus, quia dignum erat, adquiescere statui. Quod ergo postulantibus firmiter et totius
l.9 capituli consilio concessimus, annuente unanimiter clero nostro, hoc est videlicet ut ecclesia Sancti
l.10 GERMANI Parisiensis altare de villa Novigento, quȩ sita est super Maternam fluvium, per-
l.11-petualiter cum omnibus appendiciis possideat, libere et absque personȩ interventione, salvo episcopi et archidiaconi jure;
l.12 eo etiam tenore ut pro eodem altari, sanctȩ Suessionensi ecclesiȩ in festivitate sancti Mathei apostoli, annis singulis
l.13 V solidi persolvantur, aut post eam diem, infra dies octo lege facta reddantur, et minime perdatur. Hoc itaque
l.14 a nobis constitutum, ne quis in posterum violare audeat, sub anathemate interdicimus, atque etiam
l.15 signi nostri ceterorumque necessariorum astipulatione firmamus. Signum HUGONIS Suessionensis episcopi. S. Ful-
l.16-conis archidiaconi. S. Lisiardi prepositi. S. Hugonis decani. S. Ingelrammi archidiaconi. S. Petri archidiaconi.
l.17 S. Ebali archidiaconi. S. Hugonis sacerdotis, item Hugonis, Warneri, Odonis. S. Rotberti diaconi
l.18 et cantoris. S. Erchenaldi diaconi, Petri Rainardi, Bernardi, Girardi. Signum Tetbaldi subdiaconi,
l.19 Ivonis, Anselli, Rainoldi, Guarneri, Giroldi. [sceau] S. acolitorum Petri, Ansoldi, Ivonis, Hu-
l.20-gonis, Walteri, Ingelranni. Signum donni Isembardi abbatis. Monachorum: Andreȩ,
l.21 [Rainaldi, Gisleberti,] Radulfi, Letberti. S. laicorum: Hugonis Albi, Ascelini,
l.22 [Johannis Coci, Hugonis,] Odonis, Widonis, Warini, Ernaldi.
l.23 [Actum] in urbe Suessonica, anno dominice incarnationis MoXCoVIo, regnante rege Philippo.
l.24 Ego Hugo sancte Suessionensis ecclesie cancellarius subscripsi.
Bibliographie
POUPARDIN (René), Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Germain-des-Prés, des origines au début du XIIIe siècle, tome 1 : 558-1182, Paris, Champion, 1909, t. 1, p. 114-115, n° 70.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°2107 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2107»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2107/. Date de mise à jour : 29/03/12.