Paris, AN, K 20 n° 6/11
Numéro2103
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1094(fiabilité :édition)
LieuParis(lat :publice Parisius)
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographieà droite
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche580 mm
Hauteur à droite582 mm
Largeur en haut200 mm
Largeur en bas206 mm
AuteurGeoffroi, évêque de PARIS, et Josselin
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Karitatem fraternitatis invicem diligentes, Deum, qui karitas est,
l.3 in primis, et precipue, ex toto corde, et anima diligamus, proximum vero
l.4 nostrum per ipsum et cum ipso, in pso nobis unum faciamus. Haec est illa karitas,
l.5 qua non solum amicus in Deo, sed eciam inimicus propter Deum, diligitur,
l.6 haec est, inquam, quȩ pauperes ditat, langentes sanat, in peccatis mortuos
l.7 vivificat; huic itaque karitati, quȩ Deus est, humilitatem nostram place-
l.8-re speramus, si ejus opera faciamus, et sic indignum judicamus, fratribus nostris
l.9 petita negare, et in dandis beneficiis manum benediccionis retrahe-
l.10-re. Ego igitur Goiffridus, Dei gratia Parisiorum episcopus, et Joscelmus, archidiaconus,
l.11 monachis apud Sanctum Martinum Majoris Monasterii Domino servientibus,
l.12 quatuor altaria, et queque sunt ad ea pertinencia, perpetuo jure possiden-
l.13-da concedimus: unum quod est prope Parisium, in honore beatȩ Mariȩ semper virgnis,
l.14 quȩ dicitur in Campis, dedicatum; aliud in villa quȩ dicitur Versialiae,
l.15 quod est in honore beati Juliani martiris constitutum; tercium apud
l.16 Villam Pirorum, in honore beati Germani pontificis assignatum;
l.17 quartum vero in vico qui dicitur Uncinas, in honore beati Dyonisiy
l.18 martiris consecratum. Sed ne res aecclesiastica penitus a nostra
l.19 manu removeri videatur synodos et circadas, et curam animarum
l.20 cum debita subjeccione parroc[hian]is presbiteris a nobis concessam,
l.21 et ecclesiarum reconciliaciones, immo debitȩ subjeccionis,
l.22 et justiciȩ obedienciam in eis retinemus. Ut autem hoc firmum
l.23 permaneat, cartulam istam propriis manibus firmavimus, nostrisque
l.24 archidiaconibus, et canonicis firmandam tradidimus. [croix] S.
l.25 Goiffridi, Parisiorum episcopi. S. Fulconis decani. S. Waleranni cantoris. S. Drogonis archidiaconi.
l.26 S. Joscelmi archidiaconi. S. Rainaldi archidiaconi. S. Walteri, Meldensis episcopi. S. Walteri sacerdotis. S.
l.27 Rogeri sacerdotis. S. Rogeri levitȩ. S. Haimonis levitȩ. S. Harnulfi levitȩ. S. Goiffridi subdiaconi.
l.28 S. Godefridi subdiaconi. S. Ricardi subdiaconi. S. Rainaldi pueri. S. Walteri pueri.
l.29 S. Hugonis pueri. Actum publice Parisius, anno incarnacionis
l.30 dominicȩ M LXXXXmaIIIIto, regnante Philippo rege anno XXXVI,
l.31 Goiffrido vero, Parisiorum episcopo, XXXV.
l.32 WLGRINUS CANCELLARIUS SCRIPSIT. CYROGRAFUM.
Bibliographie
TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 191, n° 308.
LASTEYRIE (Robert de), Cartulaire général de Paris, 1 vol., Paris, 1887, t. 1, p. 138-139, n° 113.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°2103 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2103»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2103/. Date de mise à jour : 29/03/12.