Paris, AN, K 19 n° 3/2

<< < / > >>

Numéro2082

Fiabilité de l'actedouteux ?

Genrediplôme

Date29/06/1058(fiabilité :édition)

LieuParis(lat :Parisius civitate)

DiocèseParis

RégionIle-de-France

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche256   mm

Hauteur à droite292   mm

Largeur en haut445   mm

Largeur en bas472   mm

AuteurHenri Ier, roi  de  FRANCE

BénéficiaireGuillaume, chevalier  de  CORBEIL

Regeste

Henri Ier, roi de France, à la prière de Guillaume de Corbeil, chevalier, lui concède, en les précisant, les droits que le feu comte Bouchard avait tenus, au temps d'Hugues Capet, sur l'abbaye de Saint-Maur-des-Fossés.

Texte

l.1 IN NOMINE DOMINI DEI ETERNI ET SALVATORIS NOSTRI JHESU CHRISTI, HEINRICUS DEI CLEMENTIA FRANCORUM REX. CONSTAT NOSSE UNIVERSORUM CHRISTICOLARUM SOLLERTIE QUOD EA QUE IN SANCTA
l.2 Dei geruntur ecclesia scripturarum testimoniis confirmari debent, ne iniqui pervasores occasionem inveniant invadendi, quod sponse Christi oportet, absque cujusquam contradictione, possidere. Hoc ergo ideo dicimus quia notum fieri volumus cunctis per quattuor climata mundi degentibus
l.3 quod quidam noster miles, Guillelmus nomine, castri Corboili, suggessit nobis ac deprecatus est nostram clementiam ut ei concedere dignaremur ea que quondam bone memorie comes Burchardus nomine in cenobio Sancte Marie Sanctique Petri apostoli Fossatensis ecclesie, temporibus avi nostri Hugo-
l.4-nis, Francorum regis, habere videbatur. Nos vero, licet inviti agamus, hujus tamen nostri precepti auctoritate manifestamus quomodo vel qualiter ei concedimus. Ut enim a nostris majoribus comperimus, jamdictus comes Burchardus nil aliud ab avo nostro jamdicto Hugone de ipso
l.5 loco habuit neque tenuit nisi ut providentiam atque defensionem adversus hostes et inimicos sancte Dei ecclesie atque pervasores prediorum ipsius loci haberet et ut ipsum locum sublimare atque ditare terrarum suarum beneficiis atque possessionibus liceret. Eadem ergo ratione prescripto Guil-
l.6-lȩlmo concedimus ut numquam deteriora vel inutiliora aut pejora, sed similia aut certe meliora ipsi Deo dilecto loco facere liceat. Prohibemus quoque hac nostra auctoritate cunctisque sciendum manifestamus ut nullo modo aliud ei ibidem agere liceat nȩc quicquam inva-
l.7-derȩ amplius presumat, nisi quod hic descriptum habetur, non abbatem mittere aut ordinare neque a nobis missum proicere, nec donum abbatie cuiquam dare, quia hoc apostolica auctoritate omnino excommunicatum atque dampnatum novimus, ne umquam quisquam rex Francorum
l.8 ipsam abbatiam venundare aut dare aut in beneficio tribuere valeat alicui, neque ullus requirere nec recipere audeat, sed usque in evum apostolicalis atque regalis abbatia existat. Statuimus etiam per hos nostros regales apices ne terras sanctuarii Dȩi ipsi loco pertinentes, tyran-
l.9-nica fisus dominatione, sibimet invadere presumat, nec accolas terrarum crudeliter opprimat nec ea que illorum sunt eis auferat nec ornamenta ipsius ecclesie in sua potestatȩ redigat, nec aurum nec argentum nec equos nec quicquam que illorum sunt ab ipso loco per
l.10 violentiam aut aliquam machinationem vel malum ingenium auferat nec requirat, nec ullas molestias ibidem adveniens nec ullus suorum servis Dei inferre presumat, nec convivia sibi prepararȩ jubeat, sed, sicut ego facio, illuc accedens sanctorum patrocinia
l.11 deprecaturus humiliter accedat. Si vero, caritatis gratia, aliquid ei a fratribus oblatum fuerit, humili mente, cum gratiarum actione, suscipiat; sin aliter, nihil requirere presumat. Quod si aliter agere superbus, diabolo sibi suadentȩ prȩ-
l.12-sumpserit et hanc nostram auctoritatem superbia inflatus infringere aut evertere temptaverit, noverit absque dubio hanc ipsam dominationem sibi a nobis concessam ab eo auferri et nostro dominio, ut ante fuit, restitui.
l.13 Si autem postmodum eundem locum ausus fuerit inquietare, excommunicetur perpetua damnatione ab abbatȩ et a cunctis monachis ipsius loci et ab universis archiepiscopis atque presulibus totius Galliȩ, et insuper, si non resipu-
l.14-erit, ab apostolico sancte Romane ecclesie, quousque ad satisfactionem et emendationem ante altare et sanctorum patrocinia monachorumque ibi degentium placitam veniat. Si vero, post nostri corporis dissolutionem, hec transgressus
l.15 fuerit, obsecramus nostros heredes cunctosque nostri regni successores ut ipsi sancto loco fratribusque monasterii adjutores et defensorȩs existant ad hec pȩrpetualiter observanda que hic inserta continentur. Ob hoc deniquȩ
l.16 abbati Landrico fratribusque ipsius loci hoc nostrum preceptum fieri jussimus ut per eum omnem occasionem aliquid injuste invadendi a jamdicto viro expelleremus, et ut pro nobis successoribusque
l.17 nostris qui eis adjutorium et dȩfensionem in hac re prebuerint multo devotius atque libentius exorare delectet. Et ut hec nostra auctoritas a nobis nostrisque successoribus perpȩtuo
l.18 incorrupta conservetur, manu propria firmavimus et anuli nostri inpressionȩ signari jussimus. [croix] Signum Henrici gloriosi Francorum regis. Balduinus cancellarius rȩ-
l.19-cognovit.
l.20 Actum Parisius civitate, anno incarnati Verbi millesimo LVIII, indicionȩ XI, in Dei nominȩ, feliciter, AMEN, die IIIo kalendarum juliarum.
l.21 [sceau].

Bibliographie

TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 272, n° 169.

SOEHNEE (F.), Catalogue des actes d'Henri Ier, roi de France (1031-1060), Paris, 1907 (Bibliothèque de l'Ecole des Hautes Etudes, sciences historiques et philologiques, 161), p. 112, n° 111.

BOUSSARD (Jacques), µActes royaux et pontificaux des X° et XI° siècles du chartrier de Saint-Maur-des-Fossés, in Journal des Savantsµ, 1972, p. 81-109, p. 107-109.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2082 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2082»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2082/. Date de mise à jour : 29/03/12.