Paris, AN, K 19 n° 2/5
Numéro2079
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date20/05/1043(fiabilité :édition)
LieuParis(lat :Parisius, in aula regis)
DiocèseParis
RégionIle-de-France
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditioncopie
Hauteur à gauche565 mm
Hauteur à droite575 mm
Largeur en haut380 mm
Largeur en bas381 mm
AuteurHenri Ier, roi de FRANCE
BénéficiaireAbbaye de SAINT-MAUR-DES-FOSSES
Regeste
Texte
l.2 Heinricus Dei ordinante providentia Francorum rex. Predecessores nostri priscis temporibus litteris commendare et posterorum sollertiae
l.3 decreverunt notificare quicquid a fidelibus in sancta et catholica ȩcclesia geritur, ne refrigescente karitate et habundante nequitia,
l.4 ut scriptura testatur, raptores ac iniqui pervasores occasionem invadendi et subripiendi possint invenire ea quȩ eadem mater ȩcclesia
l.5 jamdudum sibi tradita cȩpit possidere. Ideo ergo hȩc dicimus quia notum fieri volumus cunctis Christum credentibus venerabilem Gunterium
l.6 Fossatensis ȩcclesiȩ abbatem ad nos accessisse et de quodam nostro milite nomine Nivardo graviter conquestum esse. Dicebat enim abbas idem
l.7 se in pago Parisiensi quandam habere et possidere villam nomine Equatam, in finibus Silvȩ Aquilinȩ sitam, quam olim suo in tempore Karolus Fossatensi
l.8 ȩcclesiȩ tradiderat ac perpetualiter possidendam cum omnibus quȩ ad predictam villam pertinent, silva scilicet, prata, aqua et terra arabili, hospitibus
l.9 et ȩcclesia in honore beati Petri apostoli consecrata, placida mente pioque corde contulerat. Quam utique villam prefatus miles sub velamine
l.10 tuitionis, velut iniquissimus predo, atterebat creberrime, illic moram faciendo et venatum iens et rediens, colonis pauperibus ibidem commorantibus
l.11 multa et gravia mala inferebat. Nos vero ab eodem abbate talia audientes simulque rectum ȩcclesiȩ considerantes, diem rectitudinis ei statu-
l.12-imus prefatumque militem ut die nominata ante nos verbis abbatis astaret Parisius paratus respondere monuimus, cunque die statuta ante
l.13 nos venissent jamdictus abbas clamorem inferendo et suȩ ȩcclesiȩ rectum ostendendo coram obtimatibus nostris narravit et illatas sibi
l.14 a Nivardo injurias viva voce et aperta racione cunctis astantibus manifestavit; qui verbis non valens abbatis resistere omnium
l.15 judicio procerum confusus reticuit reumque se proclamans pro rebus ȩcclesiȩ male a se tractatis, nostro regali judicio rectum in manu abbatis
l.16 posuit. Abbas igitur manibus duorum clientum coram omnibus sacramento probavit quod tutor villȩ jamdictȩ in ea jure non debet capere
l.17 nisi unum avenȩ sextarium de arpennis in quibus hospites hospitantur, ceteri vero arpenni a domibus remoti nil aliud red-
l.18-dunt tutori nisi minam avenȩ. Si autem cultor arpenni defuerit et arpennus in frou Beati Petri redierit, tutor in eo nil
l.19 capiet usque quo cultor redeat et arpennum a ministro abbatis recipiat. Nullam igitur aliam consuetudinem, excepta venatione, in
l.20 omni terra sancti Petri tutor debet rite habere. Si vero aliquis hospitum ibi commorantium contra abbatem vel ejus ministrum rebellis
l.21 fuerit, tutor ille ad justitiam et rectitudinem injuriosum illum ad curiam abbatis aut ejus ministri debet adducere et pro fori-
l.22-facto illo quartam partem justitiȩ debet recipere. Sic itaque, sic in curia nostra probatum et diffinitum est coram multitu-
l.23-dine procerum ac militum atque clientum qui unanimiter nos precati sunt super id nostros apices fieri eorumque nomina ad perpe-
l.24-tuum memoriale subscribi. Ut autem hȩc diffinitio seu probatio perpetuum per cuncta ȩvi tempora optineat vigorem, manu
l.25 nostra firmavimus ac sigilli nostri impressione insigniri jussimus.
l.26 Signum [monogramme] Heinrici Francorum regis. S. Mainardi Senonensis archiepiscopi. S. Imberti episcopi Parisiensis.
l.27 S. Frollandi episcopi Silvanectensis. S. Rodulfi comitis. S. Willelmi Corboilensis comitis. S. Ivonis comitis Bellimontis.
l.28 S. Nanterii vicecomitis. S. Willelmi de Gomez. S. Baldrici conostabuli. S. Ingenulfi buticularii.
l.29 Actum Parisius civitate, in aula regis, anno incarnationis dominicȩ millesimo XLoIIIo, indictione XIa, sub die XIII kalendas junii,
l.30 anno vero regni Heinrici regis gloriosi XIIo. Bauduinus cancellarius relegit et subscripsit.
l.31 [sceau].
Bibliographie
TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 167-168, n° 268.
SOEHNEE (F.), Catalogue des actes d'Henri Ier, roi de France (1031-1060), Paris, 1907 (Bibliothèque de l'Ecole des Hautes Etudes, sciences historiques et philologiques, 161), p. 64, n° 65.
BOUSSARD (Jacques), µActes royaux et pontificaux des X° et XI° siècles du chartrier de Saint-Maur-des-Fossés, in Journal des Savantsµ, 1972, p. 81-109, p. 103-105.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°2079 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2079»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2079/. Date de mise à jour : 29/03/12.