Paris, AN, K 19 n° 1/2
Numéro2075
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date20/07/1035(fiabilité :édition)
LieuParis(lat :Parisius publice)
DiocèseParis
RégionIle-de-France
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche605 mm
Hauteur à droite627 mm
Largeur en haut447 mm
Largeur en bas445 mm
AuteurHenri Ier, roi de FRANCE
BénéficiaireAbbaye de SAINTE-GENEVIEVE de PARIS
Regeste
Texte
l.2 Regalis excellentiȩ altitudinem et amplitudinem decet virtutum cultui multimodo insudare, et
l.3 earum copia affatim exuberare, per quarum amminiculum regni solium sublimare valeat, et rei
l.4 publicȩ statum firmando stabiliat, inter quarum conventiculum liberalis munificentia
l.5 debet tenere praecipuum locum, quae in commune omnium congruas peticiones suscipiat, et eorum
l.6 necessitatibus benignissime condescendat, cujus fructus et effectus, ubiubi fuerit impensus,
l.7 et temporalia multipliciter coacervat, et aeterna centuplicata representat. Noverit ergo sanctȩ Dei ȩclesiȩ
l.8 fidelium et nostrorum presentia et futurorum posteritas, quod venerabilis congregatio beatorum apostolorum Petri et Pauli et sanctȩ
l.9 GENOVEFȨ virginis, ibidem quiescentis, quȩ olim a quodam antecessore nostro Francorum rege Chlodoveo, ortatu
l.10 et persuasione beati REMIGII, Remorum archiepiscopi, est fundata et prediorum multitudine ditata, cononicȩ religioni est mancipata, nostrȩ serenitatis adierit presentiam,
l.11 rogans et obnixe postulans, quatinus sibi et posteris suis liceret, sub dominatione et patrocinio regum vel principis Parisiacensem urbem tenentis,
l.12 degere, ut cum tranquilla prosperitate posset perpetualiter divinȩ majestati deservire. Hujus autem peticionis causa et occasio, eam ad hoc
l.13 postulandum incitaverat, quod quorundam locorum et cenobiorum multimoda desolatio hinc orta fuerat, quia a potestate et patrocinio regum, vel propter
l.14 paganorum metum, vel aliarum necessitatum, vel cupiditum incursionem, distracta in malorum hominum possessionem, vel potius infestationem, transierant,
l.15 assiduis afficiebantur injuriis. Cujus postulationem satis rationabilem advertentes, et illius metum, quem super hac re non inmerito
l.16 habebat, removere cupientes, statuimus, et regali auctoritate precipimus, insuper et sigilli nostri inpressione firmamus, ut nullus succedentium
l.17 regum, vel principum Parisiacensem urbem tenentium, predictam congregationem, umquam, alicui jure benefitii tradat, vel aliquo commutationis genere a suo
l.18 patrocinio vel procuratione alienet, sed de regali defensione habeat cum utilitate honestatem, et de principis possessione, si quando hoc contigerit, presen-
l.19-tem et indeficientem tuitionem habeat simul et solamen. Hujus autem nostrȩ auctoritatis scriptum, ut inviolabilem perpetualiter obtineret vigorem, pontifici
l.20 apostolicȩ sedis deliberavimus dirigendum, ut cum regali sacerdotalis auctoritas assensum et corroborationem praebens, nullo amplius concutiatur turbine,
l.21 vel qualibet vacillet occasione, sed quemadmodum a primo fundatore est constituta, atque canonica simul et regali preceptorum
l.22 AUCTORITATE MUNITA, per infinitam temporum conexionem maneat inconcussa.
l.23 ACTUM Parisius publice anno incarnati Verbi millesimo tricesimo quinto et regni Heinrici regis quarto.
l.24 [monogramme] [sceau].
l.25 EGO BALDUINUS CANCELLARIUS RELEGENDO SUBSCRIBSI. Ego Giraldus, Dei gratia Ostiensis episcopus, legi et subscripsi.
l.26 Rembaldus apostolice sedis legatus [manu mea subscripsi].
Bibliographie
Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 11, p. 571, n° 7.
TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 166-167, n° 264.
SOEHNEE (F.), Catalogue des actes d'Henri Ier, roi de France (1031-1060), Paris, 1907 (Bibliothèque de l'Ecole des Hautes Etudes, sciences historiques et philologiques, 161), p. 39, n° 46.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°2075 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2075»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2075/. Date de mise à jour : 29/03/12.