Paris, AN, K 18 n° 8/4

<< < / > >>

Numéro2070

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1025(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseDiocèse

RégionChampagne/Ardenne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche193   mm

Largeur en bas164   mm

AuteurFranco, évêque  de  PARIS

BénéficiaireEudes Ier, comte  de  CHAMPAGNE

Regeste

Convention entre Francon, évêque de Paris, et Hilduinus, comte, représentant Eudes Ier, comte de Champagne, au sujet de l'avouerie et du marché de Rozoy.

Texte

l.1 Hae sunt conventiones quas habuerunt Franco Parisiorum episcopus et sui canonici
l.2 contra Hilduoinum comitem, a comite Odone Parisius missum, de advocatione
l.3 villȩ quae Rosetus dicitur, quem misit ut annueret quod judices recte judicassent.
l.4 Est judicatum quod advocatus debet habere in Roseto I mansum terre et I re-
l.5-ceptum semel in anno, a Pascha usque ad Pascha, cum XXX hominibus, et sui
l.6 aequi annonam et farraginem, quem recipiet in domo majoris Sanctae Mariae,
l.7 de pasnahio silve medietatem. Et si quis, a die istarum conventionum, silvam
l.8 extripaverit et agriculturam ibidem fecerit, precepto canonicorum, dimidiam
l.9 partem census qui inde exierit advocatus abebit. Si vero sine voluntate
l.10 canonicorum hoc factum fuerit, medietatem forfacti; et postea silva
l.11 recrescat. Deinde dederunt episcopus et sui canonici Gozberto, tunc temporis ejusdem
l.12 ville advocato, medietatem telonei et justitiae ex forencibus a merca-
l.13-tum venientibus, exceptis hominibus Sanctae Mariae ejusdem ville et quacumque
l.14 ex parte venientibus; tali scilicet conventione ne postmodum in pre-
l.15-dictam villam indignas consuetutines mittat, neque in mercato
l.16 cuiquam aliquid tollat, non etiam suis hominibus dum in mercato
l.17 fuerint. Et si in foro aut in villa ipse idem aliquid ceperit, et per
l.18 sacramentum comprobare poterit se sciente illud non factum esse,
l.19 infra mensem quo monitus fuerit a preposito Sanctae Mariae, capita-
l.20-le solvat et legem. Si quis vero suorum
l.21 infra prescriptum terminum quo ad preposito amonitus fuerit, eum justi-
l.22-ficabit, et capitale cum lege reddi faciaet. Quod si noluerit, donum
l.23 mercati forfactum absque aemendatione habebit.
l.24 Episcopus Franco, Ingelardus decanus, Lisiardus archidiaconus
l.25 et prepositus, Radbodus archidiaconus, Gosfredus cantor, Arnaldus
l.26 capellanus, Odo levita, Jozcaerus levita, Ivo levita, Ur-
l.27-so, Hugo subdiaconus, Drogo subdiaconus, Hilduinus, Manasses, Ivo comites,
l.28 Drogo vassus, Hudo, Lanbertus, Mainardus, Garnerius, Durandus Gozberti.

Bibliographie

GUERARD (Benjamin), Cartulaire de Notre-Dame de Paris, 4 vol., Paris, 1850, t. 1, p. 325.

TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 162, n° 258.

LEX (Léonce), Eudes, comte de Blois, de Tours, de Chartres, de Troyes et de Meaux (995-1037) et Thibaud son frère (995-1004), Troyes, 1892, p. 147-149, n° 16.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2070 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2070»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2070/. Date de mise à jour : 29/03/12.