Paris, AN, AE II 79 (anc. K 16 n° 9/2)

<< < / > >>

Numéro2050

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date22/04/921(fiabilité :édition)

LieuCompiègne(lat :Compendio regalis sedis palatio)

DiocèseParis

RégionIle-de-France

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche556   mm

Hauteur à droite546   mm

Largeur en haut655   mm

Largeur en bas645   mm

AuteurCharles III le Simple, roi des FRANCS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-MAUR-DES-FOSSES

Regeste

Charles III le Simple, roi des Francs, prend l'abbaye de Saint-Maur-des-Fossés sous sa protection, permet aux religieux de choisir leur abbé parmi eux, et confirme l'union de l'abbaye de Saint-Maur-sur-Loire, en Anjou, à l'abbaye des Fossés.

Texte

l.1 [chrisme] [Amen] IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS, KAROLUS, DIVINA PROPITIANTE CLEMENTIA REX FRANCORUM. BONA ET UTILIA QUAE NOSTRIS FIDELIBUS SUGGERENTIBUS DIVINI CULTUS AMORE GERIMUS, SINE DUBIO CREDIMUS PRODESSE NOSTRI IMPERII REGNO
l.2 ad maximum sui augmentum, et ad nostrae salutis beatitudenem proficuat. Notum igitur sanctae Dei ecclesiae fidelibus nostrisque, praesentibus ac futuris, habeatur quia praesul reverentissimus Abbo unaque comes venerabilis Hagano atque reverendus abba Rumaldus nostrae studuerunt innotescere serenitati, qualiter coenobium Fossatense, quod est
l.3 situm in pago Parisiacensi, super flumen Maternam, et constructum in honore sanctae Dei genitricis MARIAE ac beatorum apostolorum Petri et Pauli, ubi nunc praeest praefatus Rumaldus abba, consanguinei ex nostrae genitricis parte Adalleidis, jam olim destructum item aedificantes restauraverunt ad integram resti-
l.4-tutionem sub monachico ordine, et qualiter roboraverunt per praecepta regum praecessorum nostrorum ab proavo nostro Luduvuico atque avo nostro Karolo aliisque regibus quicquid eidem monasterio in quocumque augmento rerum collatum est, et quod abbas Rumaldus simul cum sua congregatione expeteret nostri praecepti re-
l.5-novatione sub tenore priorum regum idem monasterium se velle a nobis haberi. Unde nostris obtulerunt obtutibus auctoritatem domni et proavi nostri Loduvuici augusti, qua continebatur qualiter ipsum monasterium Bego, genitricis nostrae proavus, penitus destructum restaurasset et ad pristinum statum
l.6 sub norma religionis et veniens commendasset illud coenobium sub tuitione ac defensione ipsius augusti cum abbate ac monachis rebusque ad se pertinentibus, et qualiter haec auctoritas item ab avo nostro Karolo roborata sit aliisque eorum successoribus. Proinde volumus ut jamdictus abba et sub se
l.7 monachi constituti, cum omnibus ad idem monasterium rebus aspicientibus, sub nostrae immunitatis defensione pleniter persistant. Praetera in pago Andegavensi, super flumen Ligerim, monasterium Sancti Mauri situm, Fossatensi coenobio a fratre nostro quondam Karlomanno subjectum, per suae jussionis
l.8 praeceptum, ut unum essent ac sub uno gubernarentur abbate, in eadem ratione commendamus persistere. Praecipientes ergo jubemus ut nullus judex aut ulla judiciaria potestas in aliquibus rebus eorundem monasteriorum, unde videtur aliquid posse exigere, praesumat quicquam
l.9 distringendo perquirere, sed omne quod fiscus noster inde poterat exigere in alimoniis pauperum et stipendiis monachorum deveniat, et utraque dicta coenobia sub uno abbate habeant defensionis nostrae regalis libertatem, absque militari servitio a quo eadem loca absolvimus per omnia. Denique
l.10 prȩlibatus abbas Rumaldus, cum ab hac luce divinȩ vocationis nutu migraverit, licentiam habeant monachi horum monasteriorum ex sese eligendi abbatem, nisi forte inveniri potuerit ibidem ex nostrȩ genitricis progenie regulariter ipse vivens qui semper inibi fungatur abbatis officio. Jam
l.11 autem quaecumque suprascripta sunt verbo auctoritatis nostrae et scripto horum apicum rata ac stabilia perpetuis decernimus persistere temporimus, quatinus praescripti monachi absque inquietudine pro nostra valeant salute omni tempore Dei exorare clementiam, sed specialiter, dum vixerimus, V kalendas februarii,
l.12 quo die uncti fuimus in regem, agant nostri memoriam suis precibus et post nostrum discessum has mutent preces ad anniversariam obitus nostri diem, seu et conjugis olim nostrae Friderunȩ anniversarum faciant IIII idus februarii, addita in his etiam semper memoriam nostrorum consanguineorum qui suum
l.13 extruxerunt locum; insuper cum omni prole nostra pro comite Haganone nobis bene fidele continuam habeant orationum instantiam. Haec auctoritas, ut obtineat firmitatem per secula industria hujusmodi manu firmantes propria eam anulo nostro jussimus sigillari.
l.14 [chrisme] SIGNUM KAROLI [monogramme] REGIS GLORIOSI.
l.15 GAUZLINUS NOTARIUS REGALIS EDICTI VICE RODGERI ARCHIEPISCOPI RECOGNOVIT ET [SUBSCRIPSIT] [ruche_notes_tironiennes] [sceau].
l.16 Datum X kalendas mai, indictione VIII, anno XXVIIII Karolo rege glorioso regnante, XXIIII redintegrante, et largiore indepta hereditate X. Actum vero Compendio regalis sedis palatio. Fideliter. [Amen].

Bibliographie

Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 9, p. 551, n° 84.

TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 144-145, n° 230.

LAUER (Philippe), Recueil des actes de Charles III le Simple, roi de France, 2 vol., Paris, 1940-1949, p. 258-261, n° 108.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 6, pl. 23 (fac-similé).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2050 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2050»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2050/. Date de mise à jour : 29/03/12.