Alençon, AD Orne, H 716

<< < / > >>

Numéro1987

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1076(fiabilité :artem)

Lieunon identifié

DiocèseLisieux

RégionNormandie (Basse)

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche400   mm

Hauteur à droite402   mm

Largeur en haut260   mm

Largeur en bas267   mm

AuteurFoucher, chanoine  de  NOTRE-DAME  de  CHARTRES

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-EVROULT

Regeste

Foucher, fils de Gérard, chanoine de Notre-Dame de Chartres, donne à l'abbaye de Saint-Evroult différents biens, dont l'église de Moulicent.

Fac-similé

Texte

l.1 EGO FULCHERIUS, GERARDI FILIUS, BEATȨ MARIȨ CARNOTENSIS ȨCCLESIȨ INDIGNUS QUALISCUNQUE CANONICUS, MULTOTIENS
l.2 mecum cogitans de statu meȩ aliorumque mortalium conditionis, omnia ferme quȩ sub sole sunt, sicut
l.3 ait Salomon, subjacere vanitati comperi, nec aliquid esse in terris quod beare, post erumpnas hujus vitȩ, homines possit, nisi aliquid,
l.4 dum vixerint, pro se bene fecerint. Hujus rei consideratione commotus, ac meorum criminum enormitate valde perterritus, quoniam unusquisque,
l.5 de his quȩ gessit, Deo rationem quandoque est redditurus, visum michi est, credo ex Dei inspiratione, ex his quȩ possideo beato EBRULFO aliqua,
l.6 pro salute mea amicorumque meorum, tradere, unde fratres mei et amici inibi degentes quantulamcumque habere possint corporum sustentatio-
l.7-nem et memoriam mei aliquotiens exinde libentius faciant; quoniam ea quȩ posteris nostris jure hȩreditario relinquimus, non solum dico post
l.8 mortem non prosunt, verum etiam, quia male ea locavimus, nobis plurimum officiunt. Notum autem sit sanctȩ ȩcclesiȩ omnibus fidelibus,
l.9 quia ego, libens atque spontaneus, meȩ saluti in futuro previdens, beato EBRULFO et sibi servientibus ista omnia, licet minima sint,
l.10 jure perpetuo trado quȩ hic enumerare curabo, videlicet: ȩcclesiam de Monleiscent et medietatem decimȩ illius villȩ, cimiterium,
l.11 atque acras terrȩ tres pone cimiterium, necnon monasterii archagium, quantum GOZSELINUS tenuit, decimamque molendini mei;
l.12 et si ibi mercatum facio, decimam eis similiter inde annuo. Monachus vero, qui in Monleiscent habitabit, nunquam molturam
l.13 de annona sua dabit; quod si ipse vult molere ad suum molendinum, faciat; si non placet, ad meum molat, molturamque suam habeat.
l.14 In Marchesvilla quoque quicquid ibi habeo: terram, monasterium, molendinum, do eis in perpetuum. In villa quȩ dicitur la Landella
l.15 do nichilominus terram unius aratri et monasterium. Nemoris mei similiter decimam do, videlicet de pasnagio, de apibus, de bestiis sal-
l.16-vaticis quȩ ibi capientur; porci quoque monachorum nullatenus pasnagium in meo nemore dabunt, nec quicquam operis vel servitii, sive expedi-
l.17-tionis, michi neque posteris meis ullo tempore reddent; et si de meis hominibus beato EBRULFO dare vel vendere aliquis aliquid voluerit,
l.18 omnibus omnimodo do licentiam, quatinus hoc absque timore mei facere prevaleant. Has ergo qualescumque donationes, quas
l.19 ego omnipotenti Deo, qui michi esse contulit, et beato EBRULFO, egregio confessori, spontaneus offero, si quis vecors aut invidus, vi vel
l.20 clam, quandoque minuere, seu temerare vel auferre, ausus fuerit, perpetuo multatus anathemate, in regione viventium
l.21 non videat bona Domini, nisi dignissima satisfactione poenitens ipse resipuerit. Hanc autem parvitatis nostrȩ donationem, a me sup-
l.22-pliciter rogatus, libenter concessit domnus Rotbertus, Carnotensis ȩcclesiȩ episcopus, in cujus casamento sunt ea quȩ superius data memo-
l.23-rantur. Concesserunt hoc etiam fratres mei, ejusdem ȩcclesiȩ canonici, et uxor mea Alpes atque filii mei.

Notes

1

Bibliographie

ROMANET (O. de), Géographie du Perche et chronologie des comtes, Mortagne, 1890-1892, p. 203-205, n° 142.

Responsable

B.-M. Tock

Comment citer cette notice

Acte n°1987 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1987»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1987/. Date de mise à jour : 29/03/12.