Alençon, AD Orne, H 2007
Numéro1986
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1076(fiabilité :artem)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche333 mm
Hauteur à droite330 mm
Largeur en haut330 mm
Largeur en bas331 mm
AuteurRichard II, seigneur de COURCY
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Texte
l.2 Wandelmode et filiis Rotberto atque Willelmo donasse vel auctorizasse sancto MARTINO et nobis sub regimine nunc agentibus domni abbatis Bartho-
l.3-lomei anno ab incarnatione Domini Mmo LXXmo VIto terram unius carrucȩ apud villam Brenarias nuncupatam, quam nobis mater ipsius Richardi nomine
l.4 Hebrea moriens dimiserat, decimamque duorum molendinorum unius apud eandem villam et alterius siti apud locum Jort appellatum, ecclesiam quoque ipsius
l.5 villȩ cum parte presbiteri nunc Rannulfi, ita ut dum vixerit teneat eam de nobis et cum obierit in perpetuum deinceps quieta remaneat nobis. Eodem modo
l.6 nostra est vel erit pars Walberti presbiteri. Donavit etiam viridiarium quoddam, non quod majus sed quod minus consistit apud eandem villam.
l.7 Et preter hȩc, illam si acquietari potuerit medietatem ecclesiȩ sancti MARTINI de Spaniaco quam tenebat Willelmus de Tostis cum terra unius
l.8 carrucȩ. Alteram quoque medietatem ipsius ecclesiȩ promisit nobis acquietare. Acta sunt hȩc, testibus istis: Godefredo filio Galfredi de
l.9 Brenariis, Bigoto magistro filiorum Richardi, Haimerico decano de Frederniaco, Godefredo Galebat, Willelmo de Fraxiniaco,
l.10 Rotberto filio Ansquitilli de Petrariis, Walberto et Rannulfo presbiteris. De famulis nostris: Mauritio filio Fulconis, Raimbaldo de
l.11 Fontecaro, Rotberto cellarario, Durando mariscalco, Giraldo Rufo, Walterio de Rupibus, Odone fratre Raimbaldi, Mauritio
l.12 nepote Mauritii.
Notes
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°1986 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1986»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1986/. Date de mise à jour : 29/03/12.