Alençon, AD Orne, H 2156
Numéro1983
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrepancarte
Date1092(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseSées
RégionNormandie (Basse)
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche608 mm
Hauteur à droite620 mm
Largeur en haut418 mm
Largeur en bas416 mm
AuteurRobert - Robert, évêque de SEES - BELLEME
BénéficiaireBellême, prieuré de Marmoutier
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2-tes infestare non metuunt, placuit nocioni posterorum literis mandare quod Robertus, Sagiensis aecclesiȩ pontifex, tentavit aecclesiȩ Sancti Leonardi
l.3 de Belismo consuetudines, quas non debuit, inponere. Eo namque tempore, quo dominus Rotgerius de Montegomerici, jure hereditario Belismum
l.4 regebat, accidit ut supradictus episcopus, sicut et alii, Ernaudus scilicet Cenomannensis et episcopus de Lisoiis, et plures abbates ad festi-
l.5-vitatem, Sancti Leonardi veniret. Et quia mos episcoporum est in festivis diebus missam celebrare, placuit ut Sagiensis episcopus, in cujus diocesi ipsa
l.6 aecclesia erat, quamvis libera et ab omni episcopi sive laicali consuetudine absoluta, missam cantaret. Qui avaricia victus, temp-
l.7-tavit sibi retinere ejusdem oblationes missȩ, quod nullus ante eum episcopus fecerat. Sed canonici, qui tunc aderant, et numquam hoc viderant, privi-
l.8-legium suum infringere non pacientes, vellet nollet episcopus, acceperunt sibi oblationem, sicut consuetudo eis fuerat. Qua de re idem episcopus commotus
l.9 adversus canonicos in iram, convocavit eos inde ad placitum. Illi vero, conductu Rogeri comitis, venerunt Rotomagum, ante regem W[illelmum] et re-
l.10-ginam Anglorum. Qui, diligenter rem discucientes, interrogaverunt Sagiensem episcopum quid in aecclȩsia Sancti Leonardi quereret? Ille autem, sicut in
l.11 omnibus suȩ diocesis aecclesiis, dixit in ea se habere. Canonici vero privilegium suum ostenderunt, et antiquos homines secum adduxerunt qui ipsam
l.12 ȩcclesiam, ad dedicationem, ita regi Gallie Rotberto et Normannorum comiti R[icardo] et Sagiensi episcopo Ricardo et multis cum eisdem episcopis et abbatibus et co-
l.13-mitibus et baronibus franchire et ordinare viderunt, et audierunt quod nullus christianus in ea aliquam consuetudinem haberet. Inter
l.14 quos Johannes Rottomagensis archiepiscopus et Rotgerius de Bellomonte, jussu regis fecerunt judicium et dixerunt quia quod rex et principes, qui ipsam
l.15 terram cum eo gubernabant, ordinaverunt et statuerunt non pose infringi, presertim cum ipsȩ archiepiscopus multas in suo episcopatu ecclesias haberet,
l.16 in quibus nichil accipiebat. Huic judicio consenserunt rex et regina et qui cum eis erant: Rotgerius de Montegomerici, Rotbertus
l.17 de Veteri Ponte, W. de Firmitate, Mathelinus de Anxe, Basuinus et Vuilelmus, canonici, Garinus Curvis, Amerlandus et multi
l.18 alii quorum nomina propter prolixitatem tacuimus.
l.19 Noverint fratres nostri Majoris scilicet Monasterii monachi, aecclesiam Sancti Leonardi, in Belismo sitam, ita ab omni episcopali vel cleri-
l.20-cali sive laicali consuetudine liberam et solutam, ut nullus christianus in ea aliquam consuetudinem requirere possit. Eodem
l.21 namque anno quo Rotbertus de Belismo nobis eam dedit, temptavit Girardus Sagiensis episcopus suȩ subjectioni sicut ceteras parrochianas
l.22 aecclȩsias in suo episcopatu sitas subicere et ne eam secundum consuetudinem monachorum aptaremus, prohibere. Qua de re, advenimus apud
l.23 Sagium ad placitum et ostendit ibi donnus [Rotbertus] de Belismo, qui eam nobis dedit, per privilegia et precepta ipsius aecclesiȩ, et per auctoritatem
l.24 eorum qui eam ita solutam et quietam fecerunt, ut nichil in ea episcopus haberet. Similiter et de aecclesia Sancti Martini Veteris Belismi, in qua requi-
l.25-rebat sanguinem et infracturam, definitum est, ut in ea, preter censum liberam piperis et liberam turis nichil haberet, et hoc pro caritate, non pro
l.26 consuetudine. Hi sunt testes qui interfuerunt: R[adulfus] abbas de Sagio, Hernulfus Piror, Wilelmus de Vivonio, Radulphus monacus de Belismo;
l.27 de clericis: Raginaudus cantor, Rotgerius, Guielmus, Hugo, Godefridus, Herbertus presbiter; de laicis: Masthelinus de Axe, Ricardus de Rochella,
l.28 Rotbertus, Quarrellus. Evanus de Sagio, Rotbertus Rufus, Rainfredus et Aelelmus de Sagio, Fulcherius de Sagio, Radulfus de Rotomago.
Bibliographie
BARRET (P.), Cartulaire de Marmoutier pour le Perche, Mortagne, 1894, p. 10-12, n° 4, p. 27-28, n° 15.
BATES (David), Regesta regum Anglo-Normannorum : the Acta of William I : 1066-1087, Oxford : Clarendon press, 1998, p. 185-187, n° 29, version 2.
Responsable
B.-M. Tock
Comment citer cette notice
Acte n°1983 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1983»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1983/. Date de mise à jour : 29/03/12.