Alençon, AD Orne, H 2206
Numéro1981
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date06/12/1067(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche506 mm
Hauteur à droite508 mm
Largeur en haut152 mm
Largeur en bas146 mm
AuteurHugues, chevalier de ROCE
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 abitatores Monasterii sancti Martini, Hugonem de Roceto, post
l.3 annos plures ex quo donaverat nobis ecclesiam sancti Martini de Bellissi-
l.4-mo, cum volumtatem postea insumpsisset ut monachus apud nos fieret,
l.5 totum ex integro rursum donasse nobis quicquid tunc ad illam ecclesiam
l.6 pertinens retinuerat sibi. Fecit hoc apud eandem ecclesiam, anno ab in-
l.7-carnatione Domini MLXVII, presidente nobis anno quarto domno ab-
l.8-bate Bartholomeo, mense decenbrio, VIII idus ejusdem mensis, pre-
l.9-sentibus tunc ibidem atque vice omnium nostrum suscipientibus hanc
l.10 donationem nonno Odone, nostro tunc priore, nomnoque Beraldo ecclesiȩ
l.11 ipsi rebusque preposito, presente quoque atque favente domno Ivone,
l.12 Sagiensi episcopo, de cujus erant ea omnia fevo, cum testibus pluribus aliis, nomi-
l.13-nibus his: Warino Bastardo, Hugone de Colentiis, [colonne1] Willelmo fratre ejus, Drogone filio Hildogi, Hugone de Monte Lotharii, Bernardo Loridone, Alherio theloneario, Huberto de Valnoisa, [colonne2] Warino filio Johannis presbiteri, Walterio Traverso fratre ejus, Rotberto filio Raimbaldi, Walterio filio Seimfredi, Semfredo clerico de Livariaco, Girardo bastardo filio ipsius Hugonis
l.14 de Roceto, qui et donationes supradictas patris sui, quantum ip-
l.15-sius esse poterat, auctorizavit. His peractis, die mox eadem, Herveus
l.16 de Breviardo, parens quidam Hugonis ejusdem, donationi ipsius calum-
l.17-niator insurgens, quia scilicet pactum jam olim cum ipso haberet ut
l.18 quilibet eorum prior obiret, alteri sua possessa dimitteret, satagen-
l.19-tibus statim supradictis fratribus nostris, Odone atque Beraldo, ipse quoque
l.20 die nichilominus eadem hoc modo suȩ imposuit calumniȩ finem. Ad pre-
l.21-sens quidem spoponderunt ei memorati fratres denariorum IIII libras, ex quo
l.22 autem Hugo monachus factus foret ac mortuus, quandiu postea
l.23 viveret ipse Herveus acciperet a nobis X solidos quotannis; ha-
l.24-beret etiam servitium militum de rebus ipsis quas Hugo tunc donabat
l.25 nobis fevatorum; nullus autem suus heres reclamaret ista post ipsum.
l.26 Atque ita et calumniam illam ex integro guerpivit et donationem nobis
l.27 Hugonis auctorizavit coram ipso supradicto Ivone episcopo coramque
l.28 aliis testibus plurimis, his nominibus aliquantis: [colonne3] Warino et Willelmo nepotibus Ivonis episcopi, Ernaldo Gruello, Hugone de Monte Lotharii, Hugone de Sperreia, Sigemfredo de Esbiarcio, [colonne4] Herveo de Monte Gualdrici, Willelmo de Villa Jusena, Willelmo Longo, Warino filio Johannis presbiteri, Walterio Traverso, Lamberto filio Lancelini.
Notes
Bibliographie
BARRET (P.), Cartulaire de Marmoutier pour le Perche, Mortagne, 1894, p. 16-18, n° 6.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°1981 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1981»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1981/. Date de mise à jour : 29/03/12.