Alençon, AD Orne, H 2206
Numéro1980
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date18/03/1070(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche555 mm
Hauteur à droite540 mm
Largeur en haut455 mm
Largeur en bas460 mm
AuteurHugues, chevalier de ROCE
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Texte
l.2 annos plures ex quo donaverat nobis ecclesiam sancti Martini de Bellissimo, cum voluntatem postea insumpsisset ut monachus
l.3 apud nos fieret, totum ex integro rursum donasse nobis quicquid tunc ad illam ecclesiam pertinens retinuerat sibi. Fecit hoc
l.4 apud eandem ecclesiam, anno ab incarnatione Domini MoLXoVII, presidente nobis anno quarto domno abbate Bartholomeo, mense
l.5 decembrio, octavo idus ejusdem mensis, presentibus tunc ibidem atque vice omnium nostrum suscipientibus hanc donationem nonno Odone, nostro
l.6 tunc priore, nonnoque Beraldo ecclesiȩ ipsi rebusque praeposito, presente quoque atque favente domno Ivone, Sagiensi episcopo, de cujus erant ea omnia
l.7 fevo, cum testibus pluribus aliis, nominibus his: Warino Bastardo, Hugone de Colentiis, Willelmo fratre ejus, Warino filio Johannis presbiteri,
l.8 Drogone filio Hildogi, Walterio Traverso fratre ejus, Hugone de Monte Lotharii, Rotberto filio Raimbaldi, Bernardo Loridone, Walterio
l.9 filio Seimdredi, Alherio theloneario. Seinfredo clerico de Livariaco, Huberto de Valnoisa, Girardo bastardo filio ipsius
l.10 Hugonis de Roceto, qui et donationes supradictas patris sui, quantum ipsius esse poterat, auctorizavit. His peractis, die mox
l.11 eadem, Herveus de Breviardo, parens quidam Hugonis ejusdem, donationi ipsius calumniator insurgens, quia scilicet
l.12 pactum jam olim cum ipso haberet ut quilibet eorum prior obiret, alteri sua possessa dimitteret, satagentibus
l.13 statim supradictis fratribus nostris, Odone atque Beraldo, ipse quoque die nichiliominus eadem hoc modo suae imposuit
l.14 calumniȩ finem. Ad presens quidem spoponderunt ei memorati fratres denariorum IIIIor libras, ex quo autem Hugo monachus
l.15 factus foret ac mortuus, quandiu postea viveret ipse Herveus acciperet a nobis Xcem solidos quotannis; haberet
l.16 etiam servitium militum de rebus ipsis quas Hugo tunc donabat nobis fevatorum; nullus autem suus heres reclamaret
l.17 ista post ipsum. Atque ita et calumniam illam ex integro guerpivit et donationem nobis Hugonis auctorizavit coram ipso
l.18 supradicto Ivone episcopo coramque aliis testibus plurimis, his nominibus aliquantis: Warino et Willelmo nepotibus
l.19 Ivonis episcopi, Ernaldo Gruello, Hugone de Monte Lotharii, Hugone de Sperreia, Sigemfredo de Esbiarcio,
l.20 Herveo de Monte Gualdrici, Willelmo de Villa Jusena, Willelmo Longo, Warino filio Johannis presbiteri,
l.21 Walterio Traverso, Lamberto filio Lancelini. S. Philipi, Framquorum regis. S. Husgonis, Melamdis comitis.
l.22 S. Hugonis de Puteolo. S. Frederici de Curbeio. S. Gauterii constabulario. S. Guillelmi, preposito Carnotensis eclesie.
l.23 S. Bauduini dapiferi. S. Galeramni camberarii. S. Gillelmi, comitis Nvernemsis, ipso die filiam suam donavit Usberto vicecomiti
l.24 Cenomanorum [croix].
Bibliographie
BARRET (P.), Cartulaire de Marmoutier pour le Perche, Mortagne, 1894, p. 16-18, n° 6.
PROU (M.), Recueil des actes de Philippe Ier, roi de France (1059-1108), Paris, 1908 (Chartes et diplômes relatifs à l'Histoire de France), p. 134-137, n° 50.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°1980 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1980»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1980/. Date de mise à jour : 29/03/12.