Paris, BNF, lat. 9267 n° 6
Numéro1969
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date02/01/1118(fiabilité :édition)
LieuSpire(lat :Spir?)
DiocèseTrèves
RégionRhénanie-Palatinat
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche595 mm
Hauteur à droite600 mm
Largeur en haut435 mm
Largeur en bas425 mm
AuteurEmpereur Henri V
BénéficiaireAbbaye de SAINT-MAXIMIN de TREVES
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Si fidelibus nostris non solum de nostro conferimus, sed etiam ab aliis tradita confirmaverimus, divinitus nos inde remunerari non diffidimus. Quapropter fidelibus nostris tam presentibus quam futuris notum esse volumus,
l.3 qualiter fidelis noster BERENGOZUS abbas Sancti MAXIMINI serenitati nostrȩ conquestus est sepius, qualiter homo suus Anshelmus de Mollesberch a domno Adelberto tunc quidem cancellario, nunc autem Mogontinȩ sedis
l.4 archiepiscopo, cum beneficio suo quod est Brichina et Seltris, aliquot annis jam injuste sibi fuerit ablatus, rogans, ut respectu mercedis ȩternȩ eundem militem suum cum prefato beneficio suo beato MAXIMINO integre restitueremus,
l.5 et restitutum imperiali nostra auctoritate confirmaremus. Cujus racionabili petitioni ab amorem Dei et reverentiam beati MAXIMINI, per interventum fidelium nostrorum Friderici Coloniensis et Brunonis Trevirensis archiepiscoporum, sed et Ottonis
l.6 Babergensis, Heremanni Augustensis, Ruodolfi Basiliensis, et Brunonis Spirensis venerabilium episcoporum, necnon Friderici ducis, et Thietpaldi marchionis, Godefridi etiam et Berengeri, sed et Ludewici et Wigberti comitum,
l.7 aliorumque fidelium nostrorum assensum prebentes, prefatum Anshelmum cum predicto beneficio suo Brichina scilicet et Seltris, quod Anshelmus avus illius a Poppone abbate per precariam sibi suisque acquisivit heredibus, beato
l.8 MAXIMINO ac predicto abbati suisque successoribus ea ratione recognoscendo reddimus, et reddendo confirmamus, ut sepedictus Anshelmus et filius ejus Heinricus beneficium idem ab ejusdem loci abbatibus a modo pacifice
l.9 et quiete possideant, et beneficiario ab eis jure deserviant. Si autem ipsi sine heredibus defuncti fuerint, eadem bona beato MAXIMINO libere et integerrime redeant, et ad utilitatem monasterii et ad usus
l.10 monachorum deinceps rata et inconvulsa permaneant. Sed quia nos devoto ejusdem fidelis nostri Anshelmi servitio carere nolumus, idcirco fidelium nostrorum tam presentium quam futurorum sollertiȩ notum esse cupimus,
l.11 qualiter curtem nostram Bettendorf, a cognato nostro Heremanno palatino comite ad nos hereditario jure transfusam, cum omnibus ad eam juste ac legaliter pertinentibus, predicto fideli nostro Anshelmo in beneficium
l.12 condonamus, et condonando firmamus, ut ipse et filius ejus pro his parvis eo studiosius nobis servire studeant, quo adhuc majora de nobis se precepturos esse non desperant. Et ut hȩc utraque largitio tam sibi
l.13 quam abbati suisque successoribus stabilis semper et inconcussa permaneat, cartam hanc inde conscribi fecimus quam propria manu subter firmatam, sigilli nostri impressione insigniri jussimus.
l.14 SIGNUM DOMNI HEINRICI QUARTI ROMANORUM [monogramme] IMPERATORIS INVICTISSIMI (MPR).
l.15 BRUNO CANCELLARIUS AD VICEM DOMNI ADELBERTI ARCHICANCELLARII RECOGNOVI [sceau].
l.16 Data IIIIa NONAS JANUARII, anno dominicȩ incarnationis MCXVIIIo, indictione XIa, anno regni domni Heinrici XVIIIo, imperii vero VIIo.
l.17 Actum Spirȩ. In Dei nomine, feliciter. AMEN.
Notes
Bibliographie
HONTHEIM (Joannes Nicolaus), Historia Trevirensis diplomatica et pragmatica, 3 vol., Vienne - Wurzbourg, 1750, t. 1, p. 502-503.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°1969 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1969»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1969/. Date de mise à jour : 29/03/12.