Paris, BNF, lat. 12875 fol. 607

<< < / > >>

Numéro1965

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date30/05/1115(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographieà gauche

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche310   mm

Largeur en bas300   mm

AuteurChapitre  de  SAINT-MARTIN  de  TOURS

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Les chanoines de Saint-Martin de Tours et les moines de Marmoutier renouvellent leur association de prières.

Fac-similé

Texte

l.1 Pateat universis christianȩ religionis cultoribus quod inter canonicos beati MARTINI Castri Novi et Majoris Monasterii monachos amicicia
l.2 quondam et antiqua fuerat constituta societas, monachis ipsis de ejusdem Beati Martini ȩcclesiȩ beneficio praebendam unam intrinsecam
l.3 in eadem ȩcclesia possidentibus, et plurima tam ȩcclesiȩ quam ipsis quoque canonicis obsequia prȩbentibus et alterna ab eis dilectione suscipientibus. Quae
l.4 quidem, quoniam monachis tam gravia videbantur ut ea ferre non valerent, non parvo temporis intervallo siluit inter utrosque hujusce institutionis societas.
l.5 Anno autem ab incarnatione Domini MoCoXVo, sub ipsius ȩcclesiȩ personis : Odone decano, Galterio thesaurario, Fulcherio praecentore, Sicardo ma-
l.6-gistro scolarum, Guillelmo cellarario, Gaufredo Clarembaldi subdecano, Majoris autem Monasterii abbate Willelmo, anno ordinationis ejus
l.7 Xo, societatem hanc et amiciciam placuit utrisque innovari, et ut rata deinceps haberentur quȩ ad invicem conservari statuissent, sub cyrographi
l.8 testimonio contineri. Die igitur dominica quȩ infra Ascensionis octabas continetur, perrexit praedictus abbas Willelmus cum quibusdam monachis suis, Odone
l.9 videlicet subpriore, Radulfo de Curvaspina, Guarino Rufo, Adelardo capellȩ praeposito, Gingomaro armario, Rainaldo Castri Ledi priore, Petro
l.10 Laidet, Johanne camerario et Johanne de Bonavalle, in ipsorum capitulum canonicorum, ibique a praedictis considentibus personis ipso ȩcclesiȩ beneficio, quod in ea
l.11 antiquitus Majus Monasterium possederat, sollemni totius capituli concessione investitus est. Ibi quoque ordinatum est atque statutum ut, in illa beati
l.12 Martini festivitate quȩ est IIIIto idus maii, faciant monachi annis singulis processionem unam cum abbate et conventu suo ad ipsam Beati Martini et eorum
l.13 ȩcclesiam in qua nimirum missam abbas ipse celebrabit, ministrantibus sibi de monachis suis diacono et subdiacono aliisque ad hujusmodi officium ne-
l.14-cessariis, et optinebunt monachi sinistrum chorum totum prȩter stallum thesaurarii, magistro scolarum in dextrum chorum migrante. Quod si idem abbas
l.15 necessaria qualibet detentus occasione defuerit, non hoc causabuntur canonici, sed jam in eorum erit dispositione quis missam illam debeat celebrare.
l.16 Ad nigras vero rogationes in quibus est consuetudo plures ibidem convenire processiones, mittet illuc abbas de monachis suis ad minus XXXta, aut
l.17 quantum supra deliberaverit, cum processione sua, qui chorum pariter obtinebunt. De beneficio quoque defunctorum ita deliberatum est et conces-
l.18-sum ut in uniuscujusque denominatarum sex ȩcclesiȩ personarum obitu, decani videlicet, thesaurarii, praecentoris, magistri scolarum, cellararii, subde-
l.19-cani, conventus ipse monachorum cum abbate ad sepulturam conveniat. In ceterorum autem canonicorum sepulturas, Xcem ad minus fratres mona-
l.20-chi mittant qui secum librum et stolam solummodo deferant, ipsi vero canonici cetera illis ad processionem necessaria ibidem praeparent. In singul[orum]
l.21 obitu canonicorum, cum eis denunciabitur, monachi cum pulsatione signorum officium missamque in conventu persolvant et defuncti nomen cano[nici]
l.22 in martyrologio suo scribant. Insuper et trigenarium unum per singulos annos, tempore quo abbas providebit, pro omnibus generaliter canoni[cis]
l.23 monachi facient, sicut pro monachis suis facere consueverunt. Adhuc autem et collectam unam quȩ est Deus cui soli conpetit medicinam praestare
l.24 post mortem in omnibus missis matutinalibus quas privatis diebus in conventu pro defunctis celebrabunt, pro ipsis proprie canonicis dicent. Similiter et per omnes
l.25 horas praeter completorium psalmum unum per omnes octabas et XIIcim lectiones pro eisdem canonicis proprie cantabunt. Ipsi quoque canonici in omnium Majoris Monasterii
l.26 abbatium magistrorumque priorum quos in ipso prioratu mori contigerit sepulturas cum omni conventu suo advenient. De omnibus autem generaliter, eo quod
l.27 major sit monachorum multitudo quam canonicorum, tantum pro Xcem cum brevem inde habuerint facient, quantum monachi pro singulis eorum ca-
l.28-nonicis. Ipsam quoque collectam quam pro eis monachi dicturi sunt, et ipsi similiter canonici ad omnes missas quas pro defunctis in conventu celebraturi sunt,
l.29 pro monachis ipsis proprie dicent et unum psalmum quotidie in capitulo suo pro eisdem monachis cantabunt. Hȩc igitur postquam ut dictum est
l.30 in canonicorum capitulo concessa sunt, die crastina advenientes supradictȩ Beati Martini ȩcclesiȩ personȩ Majus Monasterium in capitulum mona-
l.31-chorum cum aliis quibusdam ȩcclesiȩ suȩ canonicis, Rainaldo videlicet vicario, Stephano de Monte Sorello, Ebulone de Campo Caprario, Herveo de Losduno,
l.32 Ugone Tempestate, Radulfo de Liriaco, et Ingelbaldo, hoc ipsum quemadmodum ordinatum fuerat beneficium de manu Willelmi abba-
l.33-tis cum quodam textu annuente capitulo susceperunt, ipsamque quam sibi invicem pepigerant societatem perpetua stabilitate firmaverunt. CHRISTUS VINCIT, CYROGRAPHUM, CHRISTUS REGNAT [chrisme].

Notes

2

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1965 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1965»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1965/. Date de mise à jour : 29/03/12.