Paris, BNF, lat. 11826 n° 4

<< < / > >>

Numéro1950

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrelettre

Date07/08/1106(fiabilité :artem)

Lieunon identifié

DiocèseMâcon

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditioncopie

Hauteur à gauche475   mm

Hauteur à droite495   mm

Largeur en bas305   mm

AuteurEmpereur Henri IV

BénéficiaireHugues, abbé  de  CLUNY

Regeste

Lettre d'Henri IV, empereur, à Hugues, abbé de Cluny, relatant la lutte menée contre lui jusqu'à l'abdication par son fils (Henri V) et lui demandant conseil.

Fac-similé

Texte

l.1 H[enricus], Dei gratia Romanorum imperator augustus, clarissimo atque dilectissimo p[atr]i H[ugoni] et universis sanctis fratribus Cluniacensis cȩnobii dulcem filii affectum ac devotum
l.2 fratris, immo servi obsequium. Quia tuam semper pietatem et paternam erga n[os] sollicitudinem benigne experti sumus, ita ut de multis sepe periculis tuis
l.3 sanctis orationibus credamus nos liberatos, iccirco, pater carissime, ad te post [Deum] quasi ad singulare refugium necessitatis nostrȩ recurrimus, et ut apud te
l.4 saltem miseriarum nostrarum solatium inveniamus, humiliter exposcimus. Et ut[inam] nobis contingeret faciem tuam angelicam corporaliter videre, ut tuis
l.5 affusi genibus caput nostrum, quod de fonte salutari suscepisti, in sinum [sanct]itatis tuȩ familiariter possemus reclinare ibique peccata nostra deflendo
l.6 multitudinem tribulationum nostrarum per ordinem enarrare. Sed quia talem nobis consolationem invident non solum longa terrarum interjecta spacia, sed
l.7 etiam mira sȩvientium inimicorum odia, tuam paternitatem omni devotione obsecramus, quatinus nostrȩ humilitatis litteras, nichil falsitatis aut
l.8 simulationis Deo teste continentes, non dedigneris suscipere et attente et misericorditer intelligere monstrum inauditȩ traditionis nostrȩ. Quam quidem,
l.9 ut magis mirandum sit, non tam domestica vel inimica manus. Nam si is, qui oderat me, super me magna locutus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo, quam
l.10 etiam filius uteri nostri unice nobis dilectus impie inhumane et indigne in nos exercuit, ita ut non absque dolore vel ingenti ammiratione possimus
l.11 clamare ad Deum voce illa psalmistȩ regis a facie non dissimilis filii fugientis : Domine, quid multiplicati sunt, qui tribulant me. Scire enim te credimus,
l.12 quia audisse non dubitamus, quanta affectione et intima cordis dilectione contra voluntatem multorum eundem filium nostrum exaltavimus usque ad
l.13 regni solium. Qui in ipsa electione sua nobis juravit Mogontiȩ vitam et salutem personȩ nostrȩ, et quod de regno et omni honore nostro et de omnibus, quȩ
l.14 habebamus vel habituri eramus, nullo modo se intromitteret me vivente contra voluntatem et preceptum nostrum. Idem quoque super crucem et dominicum
l.15 clavum cum lancea coram omnibus principibus nobis juravit, cum intronizatus fuisset Aquis. Verum his omnibus posthabitis et oblivioni traditis
l.16 consilio perfidorum et pejuratorum mortaliumque inimicorum nostrorum ita a nobis separatus est, ut omnimode nos persequi tam in rebus quam in persona cupiens
l.17 nos privare regno et vita ab ea hora semper intenderet. Cȩpit enim castra nostra obsidere et prȩdia nostra usurpare ; quotquot potuit, tam
l.18 de familia quam et alios sibi contra nos sacramento alligavit. Proh dolor! cum de die in diem expectaremus, ut tactus dolore cordis intrinsecus
l.19 humiliatus resipisceret, magis ac magis furore perfidiȩ accensus, nichili pendens Dei timorem et paternam reverentiam, non dubitavit
l.20 nos de civitate in civitatem persequi et omnia nostra pro posse invadere. Sic venimus Coloniam. Proinde cum ipse in proxima Nativitate Domini dispo-
l.21-suisset colloquium apud Mogontiam, congregatis fidelibus nostris cȩpimus illuc ascendere. Quo audito occurrit nobis obviam in locum qui
l.22 dicitur Confluentia ; ibi cum nichil vi contra nos posset agere, cȩpit laborare astutia dolo et omni arte. Misit nanque nobis nuntios suos ut
l.23 secum loqueremur ; nos autem accepto consilio nostrorum fidelium annuimus. Postquam vero illuc convenimus, statim procidens ad pedes ejus cȩpimus pro solo Deo
l.24 et anima sua affectuosissime rogare, ut vellet jam cessare ab inhumana patris persecutione. Ille autem econtra sub specie et velami-
l.25-ne pacis et conventionis provolutus ad pedes nostros lacrimando ro[gabat et o]bsecrabat nos, ut fidei et animȩ suȩ nos committentes, [quia
l.26 os] nostrum et caro nostra erat non dubitaremus cum eo ad prȩfatum coll[oquium ir]e Mogontiam ; illuc nos ipse duceret omni certitudine securita-
l.27-tis et cum principibus, quanto fidelius posset, de honore nostro sollicite tractaret et inde nos, peracto negocio vel infecto, ad locum quem vellemus
l.28 securissime reduceret. His omnibus auditis et intellectis, collaudantibus nostris, commisimus nos fidei et animȩ ejus dicentes: committimus nos animȩ
l.29 tuȩ sub ea fide qua Deus voluit filium diligere patrem. Ille vero data dextra sub eadem fide salutis et honoris nostri nos securos reddidit.
l.30 Hac igitur fidutia nichil dubitantes remisimus nostros, ut ad prȩfatum colloquium redirent, mandando etiam cȩteris fidelibus nostris ut ibidem
l.31 nobis occurrerent, et sic cum illo profecti sumus. Cum autem essemus in media via, nuntiatum est nobis privatim quod traderemur. Hoc cum ipse sciret
l.32 nobis relatum esse, cȩpit jurare et detestari nullo modo esse verum, recipiens nos iterum sub prefata fide. Deinde in sequenti die circa noctem
l.33 pervenimus in locum qui dicitur Binga. Mane autem facto circumvenit nos armorum strepitu et omni genere terroris, dicens se nos nolle ducere Mogon-
l.34-tiam, sed ad castrum quoddam. Cum igitur provolveremur ad pedes tam suos quam aliorum, ut secundum fidem datam nos duceret Mogontiam vel nos dimit-
l.35-teret liberos abire redituros in termino, quem disponeret, omni certitudine securitatis responsum est nobis, quod nichil aliud liceret
l.36 nobis facere quam ad prefatum castellum ire. Quid plura? Contra omnem voluntatem nostram captivos nos duxerunt, ibique retrusi in artissima
l.37 custodia traditi sumus mortalibus nostris inimicis, exclusis omnibus nostris prȩter tres laicos, nec etiam relictus est nobis sacerdos, cum de vita nostra
l.38 desperaremus, a quo possemus corpus et sanguinem Domini pro viatico accipere et cui possemus peccatorum nostrorum confessionem facere. Ubi etiam afflicti sumus
l.39 fame et siti et omni genere contumeliȩ et terroris usque ad ipsum articulum mortis, ita ut certissimum nobis esset nos ulterius non posse vivere, quantum
l.40 in ipso erat, nisi voluntati ejus satisfaceremus. Interea mandatum est nobis, quod liberationis nostrȩ nullum esset consilium, nisi extemplo daretur ei crux
l.41 et lancea cȩteraque regalia insignia. Cum ergo indubitanter intellexissemus nos nullatenus aliter quam hoc modo liberari posse, mandavimus
l.42 illis, qui erant in castello ubi regalia habebantur, ut saltem hoc modo vitam nobis redimerent. Qui periculum vitȩ nostrȩ intelligentes prefatam
l.43 crucem et lanceam cum aliis insignibus licet inviti, tradiderunt. His ita, posthabito Deo et omni jure et justicia, inhumane peractis eduxerunt nos de
l.44 horribili carcere in locum qui dicitur Ingilheim juxta Mogontiam. Quo venit filius noster cum mortalibus inimicis nostris et eorum multitudine, relictis
l.45 ferme omnibus fidelibus nostris Mogontiȩ, ea spe quod nos illuc ad eos deberet ducere. Quibus omnibus hac spe deceptis in prefato loco iterum producti
l.46 sumus ad crudelissimas questiones et iniquas exactiones presente nuntio papȩ. Ubi multa inconvenientia non tam zelo rectitudinis quam
l.47 studio nostrȩ damnationis sunt nobis ab inimicis nostris objecta, quȩcunque scilicet saluti et honori nostro potuerunt esse contraria. At vero nos cum
l.48 postularemus, ut liceret nobis respondere et de omnibus objectis digna ratione satisfacere, illi pro imperio renuerunt ; quod etiam barbari alicui servo non
l.49 facerent. Cum ergo videremus nobis violentiam et prejudicium fieri, tunc provoluti ad pedes eorum cȩpimus supliciter implorare cum pro Deo tum pro suo honore,
l.50 ut hujusmodi questiones et objectiones differrent usque ad apostolicam sedem, concessa interim nobis dignitate propriȩ libertatis usque ad locum prefatȩ
l.51 sedis ; ubi presente Romano clero et populo, remoto odio et invidia et cȩteris, [quȩ] justiciȩ sunt contraria, liceret de objectis vel digne purgare vel humiliter
l.52 [sa]tisfacere. At cum id quoque nobis inhumane denegaretur et nos deinde mise[re inquire]remus, si qua spes vitȩ aut salutis vel quȩ tandem esset
l.53 nobis copia liberationis, tum nobis responsum est, quod a gravi captivitate ita f[ieri salv]i possemus, si ea exequi vellemus, quȩ nobis licet contra jus et honorem nostrum
l.54 proponebantur, id est ut secundum eorum voluntatem redderemus imperii coronam. Quid plura? Postquam a nobis omnia pro voluntate et imperio extorserunt, abeuntes
l.55 Magontiam in eodem loco nos sine honore reliquerunt : cum ecce mandatum est nobis quod, nisi ȩternam captivitatem subire vellemus, quantocius disce-
l.56-deremus. Quapropter locum ipsum detestantes navim conscendimus, Coloniam festinanter venimus, et sic gratuita misericordia divinȩ majestatis a crudelibus
l.57 inimicorum manibus vix liberati sumus. Sed jam tempus est tam longȩ nostrarum miseriarum tragȩdiȩ finem imponere. Quam iccirco tuȩ, pater amantissi-
l.58-me, pietati deflere curavimus, quia in Deo et in te magna et singularis spes est nobis consilii et auxilii, salutis et liberationis nostrȩ. Unde quod
l.59 hactenus facere distulimus, nunc toto affectu ac desiderio animi totum consilium nostrum tuȩ fidei committimus, et quicquid de nostra cum apostolico reconcili-
l.60-atione, quicquid de pace et unitate sanctȩ Romanȩ ȩcclesiȩ salvo honore nostro faciendum esse decreveris, totum nos facturos sine dubio Deo tibique
l.61 promittimus. Festina ergo, pater carissime, nobis consulere, nec te pȩniteat, quesumus, etsi non pro filii liberatione, quia peccavimus in cȩlum et coram te, saltem
l.62 pro mercennarii tui salute laborare. Preterea conquerimur pietati tuȩ, quod filius noster litteris suis mandat ubique regalia omnia sponte nos reddi-
l.63-disse; quod noverit sanctitas tua omnino verum non esse.

Notes

1

Bibliographie

ERDMANN (Carl), Die Briefe Heinrichs IV, Leipzig, 1937, p. 46-51, n° 37.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1950 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1950»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1950/. Date de mise à jour : 29/03/12.