Chaumont, AD Haute-Marne, 31 H 2
Numéro193
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1108(fiabilité :artem)
Lieunon identifié
DiocèseLangres
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche292 mm
Hauteur à droite286 mm
Largeur en haut211 mm
Largeur en bas209 mm
AuteurRobert, évêque de LANGRES
BénéficiaireSaint-Étienne de Vignory, prieuré de Saint-Bénigne de Dijon
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Filii et Spiritus Sancti. Omne quod firmiter et inconvulse possidere cupimus lit-
l.3-terarum memoriȩ tradere et ecclesiasticȩ auctoritatis testimonio confirmare
l.4 debemus. Ego, igitur, Rothbertus, sanctȩ Lingonensis ȩcclesiȩ nutu Dei episcopus, notum fore
l.5 cupio omnibus tam futuris quam presentibus qualiter dominus Guido de Vuangionis
l.6 Rivo, nostrȩ dilectionis presentiam humiliter adiens, magna devotione postulavit
l.7 ut beneficium quoddam quod Deo et Sancto Benigno Divionensis cȩnobii et Sancto Stepha-
l.8-no Vuangionis Rivi tribuerat, nos etiam ex nostra parte concederemus et ponti-
l.9-ficali auctoritate confirmaremus. Cujus justȩ et racionabili petitioni libenter
l.10 adquiescentes sicut pie postulaverat ita ad effectum perducere curavimus.
l.11 Donamus ergo et concedimus eidem supradictȩ Sancti Stephani ȩcclesiȩ omnia quecumque cano-
l.12-nici qui in capella supradicti castri quȩ monachorum erat, possidentes tenebant
l.13 et habere debebant, videlicet ȩcclesiam de Sarysey cum universis ei pertinentibus
l.14 et dimidiam capellam de Rohecort cum medietate decimȩ et de Masnyl decimam
l.15 totam, presbiteratum de ȩcclesia de Hericorth et terram de Grincort, medietatem
l.16 quoque decimarum de Columbei ubi due ecclesie sunt. Preterea de suis rebus ipse Guido
l.17 donat illis totam redecimationem et quecumque canonici habebant apud Mareys,
l.18 quicquid etiam habebant in furnis et in foro, et omnia quecumque canonici illi in aliquo
l.19 loco, de suo communi jure, habere debebant. Hȩc omnia domnus Guido Vangionis
l.20 Rivi Deo et sancto Benigno et sancto Stephano laude et consilio amicorum suorum, scilicet domini
l.21 Lamberti, fratris sui, Lingonensis ȩcclesiȩ archidiaconi, et venerabilis uxoris suȩ Beatricis
l.22 atque filiorum suorum Roberti et Guidonis, fideliter tradit et perpetuo jure habere
l.23 concedit. Nos quoque ex nostra parte illis hec omnia donamus et concedimus et presen-
l.24-ti scripto confirmamus et archidiaconis nostris confirmanda tradimus.
l.25 Signum Lamberti archidiaconi.
Notes
Bibliographie
Gallia Christiana in provincias ecclesiasticas distributa, Paris, 1715-1785 et 1856-1865, 16 vol., t. 4, Instr, col. 680.
ARBAUMONT (J. d'), Cartulaire du prieuré de Saint-Étienne de Vignory, Langres, 1882, p. 152-153.
CHEVRIER (Georges), CHAUME (Maurice), Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon, prieurés et dépendances des origines à 1300, t. 1 : VIe-Xe siècle, Dijon, 1986, t. 2, p. 200-201, n° 424.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°193 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°193»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte193/. Date de mise à jour : 29/03/12.