Chaumont, AD Haute-Marne, F 662
Numéro188
Fiabilité de l'actedouteux
Genrecharte
Date1101(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseLangres
RégionChampagne/Ardenne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant perdu
Etat de la traditionpseudo-original
Hauteur à gauche281 mm
Largeur en bas307 mm
AuteurRobert, évêque de LANGRES
BénéficiaireSaint-Didier de Langres, prieuré de Molesmes
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Quidam siquidem Hunbertus, cognomento Brunus, Fontis Ville dominus, a tempore canonicorum Sancti Desiderii Lingonensis quicquid ipsa ecclesia Sancti
l.3 Desiderii in villa de Montineio habebat, [abstuler]at et violenter possidebat: propter hoc igitur et alia dicte ecclesie dampna illata ana-
l.4-thematis cum vinculo innodavimus, [quo diutius in] eadem sententia perdurante, pater ejus interim est defunctus; ipse vero, metu postea
l.5 correptus divino, ad nos et capitulum nostrum [humiliter] accessit, jus ecclesie Sancti Desiderii Lingonensis et monachorum inibi commorantium publice recog-
l.6-novit, dampnaque restituit. Habent [itaque] idem monachi Sancti Desiderii in villa de Montineio specialiter ipsam ecclesiam libere possidendam
l.7 et absolute, ita ut ibi sicut in aliis ecclesiis suis sibi ipsi eligant sacerdotem et episcopo representent: presentatus autem in presentia prioris Sancti Deside-
l.8-rii et fratrum ejus de juris eorum fideli conservatione juramentum faciet, sicque beneficium ecclesie illius ab ipsis possidebit tamquam ipsorum deinceps pro hoc
l.9 maxime justiciarius existens, cura tamen animarum de manu episcopi ab eo recepta. Sane duas monachi partes in ecclesia illa habent sicut an-
l.10-tea canonici habuerant, presbiter vero terciam. In nemoribus quoque ad vill[am] ipsam pertinentibus tanta eorumdem justitia est monachorum, ut nullus absque
l.11 ipsorum vel ministerialium suorum permissu materiam, id est marrin, excidere, vel culturam exercere, sive aliud quid capere debeat [aut] presumat;
l.12 quod si ibi agrestia animalia capta seu apes invente fuerint, dimidiam habebunt partem monachi. Habent etiam in terris cul-
l.13-tis decimas et tercias, in incultis jura pascualia et in pratis censualia. Si vero dominus de Fovens suam ibi habet carrucam, tercias monachi et de-
l.14-cimas accipiunt. Terre autem de Fagillo a loco qui dicitur Valcolin ad Gentilfontaine, et omnia ad villam de Montineio pertinentia, sicuti antiquitus
l.15 dicti solebant canonici possidere, idem Hunbertus de Sancti Desiderii Lingonensis alodio esse et ad monachos loci ipsius proprie pertinere in presentia nostra publice recog-
l.16-novit, exceptis militaribus casamentis. Universa itaque hec predictis monachis cum ecclesia eorum Sancti Desiderii Lingonensis, de consensu totius capituli nostri, sub ea liber-
l.17-tate dono et perpetuo possidenda concedo, ut nullus presbiter in eadem Sancti Desiderii ecclesia nisi de parrochianis suis aliquem ibi sepeliendum adduxerit, missam
l.18 celebret vel ullam contra priorem et monachos ibi exerceat potestatem. Adicio quoque, ob honorem et reverentiam dicti egregi martiris sancti Desiderii, signum
l.19 pro defunctis Lingonice civitatis in ecclesia monachorum, in qua sepultus est, specialiter esse pulsandum, corpora ibi priusquam alibi presentanda, missas quoque celebran-
l.20-das et etiam absque omni calumpnia ibi sepeliendos quicumque de eadem civitate vel de alio quolibet exterius loco se ibi poposcerint sepeliri salvo jure
l.21 capellani sui, et annuas ibi oblationes a defunctorum amicis, et tricenarios absque contradictione et reclamatione parrochiani Sancti Mammetis fa-
l.22-ciendos: que consuetudinis fuisse antique sicque ad nostra usque tempora libere et quiete noscuntur perdurasse. Hujus itaque donationis nostre paginam, personis capituli nostri
l.23 laudantibus nostro confirmatam sigillo, quisquis deinceps ausu presumpserit temerario infringere, vel monachos Sancti Desiderii exinde perturbare, divinam in se
l.24 ipso sentiat ultionem et a sacratissimo corpore et sanguine Jhesu Christi segregatus perpetuo anathemate feriatur, donec ad emendationem venerit. Actum hoc anno
l.25 ab incarnatione Domini MoCo primo, indictione VIIIIa, epacta XVIIIa, concurrente Io, ciclo lunari XVIo, Paschali Romano pontifice presidente, Philippo re-
l.26-ge Francorum feliciter regnante; testibus hiis: Amalrico Lingonensi decano; Jocelino, Gerardo, Hugone, Warnerio, archidiaconis nostris; Lamberto erario; Teo-
l.27-derico capellano nostro; Duranno, Herberto, presbiteris; Hunberto, Petro, diaconibus; Constantio, Radulfo, Amalrico et Constantino, subdiaconibus nostris.
l.28 [sceau].
Bibliographie
LAURENT (J.), Cartulaires de Molesmes, ancien diocèse de Langres (916-1250). Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne, 2 vol., Paris, 1907-1911 (Collection de documents publiés avec le concours des Antiquités de la Côte-d'Or, 1), t. 2, p. 376-377, n° 331.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°188 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°188»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte188/. Date de mise à jour : 29/03/12.