Paris, BNF, lat. 8837 fol. 55v° n° 14

<< < / > >>

Numéro1788

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date11/06/877(fiabilité :édition)

LieuQuierzy(lat :Carisiaco palatio)

DiocèseCarcassonne

RégionLanguedoc-Roussillon

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche770   mm

Largeur en haut455   mm

Largeur en bas450   mm

AuteurEmpereur Charles II le Chauve

BénéficiaireOliba, comte  de  CARCASSONNE

Regeste

Charles le Chauve, empereur, donne à Oliba, comte de Carcassonne, des alleux situés en Gothie et en Carcassès et confisqués à des rebelles.

Texte

l.1 IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS, KAROLUS, EJUSDEM DEI OMNIPOTENTIS MISERICORDIA IMPERATOR AUGUSTUS. IMPERIALIS CELSITUDINIS MOS EST FIDE-
l.2-les regni sui donis multiplicibus atque honoribus ingentibus honorare sublimesque efficere. Proinde ergo et nos, praedecessorum imperatorum parentum videlicet nostrorum
l.3 morem sequentes, libuit celsitudini nostrae quendam fidelem regni nostri nomine Oolibam de quibusdam rebus quae sunt in nostra ditione honorare atque sublimare, quae res sitae sunt
l.4 in Gotia, id est omnes alodes qui fuerunt olim Mirone infideli nostro, filio Berani, et ob illius infidelitatem in jus et dominationem nostram legaliter devenerunt. Hos igitur omnes
l.5 alodes in variis comitatibus Gotiae consistentibus jamdicto Oolibae fideli nostro concedimus et concedendo perpetualiter delegamus, ita ut ab hodierna die et deinceps
l.6 liceat memorato Oolibae comiti Carcasensi fideli nostro ex eisdem alodis a nobis sibi concessis facere quicquid voluerit ceu de reliquis rebus suae proprietatis, et omnia
l.7 cartarum instrumenta ex eisdem alodis dudum facta seu quaslibet firmitatum conscriptiones per hoc nostrae serenitatis praeceptum irrita facimus atque evacuando
l.8 annullamus, sed liceat jamfato Oolibae comiti eosdem alodes cum omni integritate sua atque adjacentiis quiete tenere atque possidere, nemine
l.9 inquietante ; similiter omnes alodes qui fuerunt Fredario et uxori suae Drufianȩ qui sunt in Carcasise, qui fuit infidelis noster ; similiter omnes alodes Hosto-
l.10-lisi et fratrum suorum, qui alodes sunt in Carcasinse, infidelium nostrorum. Haec autem omnia cum ecclesiis, villis, silvis, vineis, pratis et cum omni integritate sua Oolibae
l.11 in proprium concedimus et de jure nostro in jus ac dominationem illius sollemni more transferimus, ita ut ab hodierna die et deinceps quicquid ex praedictis rebus
l.12 facere voluerit, liberam et firmissimam in omnibus habeat potestatem faciendi ceu de reliquis rebus suae proprietatis, nemine contradicente. Ut autem
l.13 hujus nostrae auctoritatis praeceptum pleniorem in Dei nomine firmitatis obtineat vigorem, manu nostra illud firmavimus atque anuli nostri impressione subter jussimus
l.14 sigillari.
l.15 SIGNUM KAROLI [monogramme] GLORIOSISSIMI IMPERATORIS AUGUSTI.
l.16 AUDACHER NOTARIUS AD VICEM GAUZLINI RECOGNOVIT (RUCV) (Frotharius ambasciavit) [sceau].
l.17 Data III idus junii, indictione X, anno XXXVII regni Karoli gloriosissimi imperatoris augusti in Francia et imperii ejus secundo. Actum Carisiaco palatio. Feliciter in Dei nomine. Amen.

Bibliographie

Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 8, p. 663, n° 275.

TESSIER (Georges), Recueil des actes de Charles II le Chauve, roi de France, 3 vol., Paris, Imprimerie nationale, 1943-1955 (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 2, p. 456-458, n° 428.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 5, pl. 21 (fac-similé).

MAGNOU-NORTIER (Elisabeth), MAGNOU (Anne-Marie), Recueil des chartes de l'abbaye de la Grasse, 2 vol., Paris, 1996-2000 (Collection de documents inédits sur l'histoire de France, 24 et 26), t. 1, p. 51-52, n° 30.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1788 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1788»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1788/. Date de mise à jour : 29/03/12.