Paris, BNF, lat. 9120 n° 1

<< < / > >>

Numéro1780

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date846(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseSens

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche680   mm

Hauteur à droite685   mm

Largeur en haut485   mm

Largeur en bas480   mm

AuteurWanilo, archevêque  de  SENS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-REMI  de  SENS

Regeste

Au synode, Wanilo, archevêque de Sens, confirme le transfert de l'abbaye Saint-Remi de Sens à Vareilles.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] DOMINIS SANCTIS ET REVERENTISSIMIS FRATRIBUS ET COEPISCOPIS, RELIGIOSISSIMIS QUOQUE ET VENERABILIBUS ABBATIBUS IN DITIONE REGNI DOMNI KAROLI SERENISSIMI REGIS WENILO, MINIMUS SERVORUM CHRISTI FAMULUS, SANCTAE SENONICAE
l.2 ecclesiae archiepiscopus. Obtime venerabilis et Deo devota sanctitas vestra novit, quanta sit cura et sollicitudine commissum nobis pastorale regimen tuendum atque tractandum. Cum simus igitur in specula ecclesiae constituti et viam ceteris
l.3 qua ingredi ad vitam debeant, debeamus ostendere, quantum posse et intellegere divina clementia dederit, satagendum est ea que nobis commissa sunt secundum Dei voluntatem providere prudenterque tractare, et non solum tantum quae dum advivimus,
l.4 in presenti tempore nostris valeant prodesse subjectis, verum etiam et in perpetuum illis prospecta proficiant, qui in locis divino cultui mancipatis nostraeque sollertiae ad regendum pro tempore commissis superne pietati servituri sunt. Qui dum de corporis
l.5 necessitudinibus, victus dico ac vestimenti, solliciti non fuerint, animum libere in divinae contemplationis speciae figere valeant. Cui summo ac salubri bono salubriter inhaerentes, eo semper suspirent tota spei libertate suspensi, quo se pervenire divina duce
l.6 gratia, eternae vitae praemium jam consecuti gaudebunt. Verumtamen, cum sciamus res ecclesiae oblationes esse fidelium, praetia peccatorum et patrimonia pauperum, easque nobis administrandas, procurandas, atque ordinandas suscepisse, harum
l.7 rerum administratores nos esse meminisse debemus, et reditus expensasque earum eis usibus adplicare, quorum gratia divinis altaribus allegatae noscuntur. Proinde ad sanctitatis vestrae piissimam intentionem perducere statui, qualiter cella monachorum ecclesiae
l.8 episcopii parvitate meae commissi sancti videlicet Remigii confessoris Christi in suburbio civitatis constructa quae olim divisionum causa variis succedentibus temporum casibus fuit destructa, et ob hanc neglegentiam monachi qui ibidem Deo degere videbantur propter
l.9 inopiam et inportunitatem loci regulam sancti Benedicti ut debuerant observare penitus non poterant. Idcirco unacum consilio fratrum nostrorum canonicorum videlicet et monachorum necnon et fidelium laicorum, visum est nobis propter oportunitatem
l.10 loci et monachorum ibidem Deo degentium, prefatam cellam ad locum qui dicitur Valliculas transmutare, et a fundamentis aedificare, quem Hrotlaus quondam nobilis femina ob amorem Dei et remedium animȩ viri sui Meginerii quondam sive
l.11 pro se ipsa suorumque liberorum ac parentum, ad predictam cellulam Beati Remigii ex antiquitate memorati episcopii nostri per donationis titulum delegavit vel tradidit, ea videlicet ratione ut divinus ibidem demum ageretur cultus, et illis pro quorum
l.12 salute traditum fuerat, augeretur merces. Volumus etiam ut loca super quae aedificatum praefatum monasterium fuit, id est agros, vineas, prata, areas, vel omnia quaeque infra muros ejusdem civitatis habuit, vel extra absque alicujus diminutione vel inpedimento
l.13 habeant rectores et monachi, ad eorum usus qui ibidem Deo sub norma beati Benedicti deguerint. Hujus itaque rei causa hanc seriem libelli digestam sanctissimo coetui vestro relegendam, atque vestris subscriptionibus roborandam obtuli, quo statuere per vestram unanimitatem
l.14 decrevi, ut nullus deinceps successorum nostrorum, quicumque per tempora divina prestante successerint gratia, quicquam de his rebus, quas presenti tempore memorata cella usibus monachorum adtributas possidet, minuere, vel abstrahere, sive suis usibus adplicare, vel bene-
l.15-ficii jure cuiquam vel suorum vel extraneorum dare praesumat, sed ut intimatum est, quaecumque nunc temporis retinet per diversa loca et territoria usibus monachorum deputata vel quae a timentibus Deum eidem postmodum fuerint loco collata, absque ulla dimi-
l.16-nutione vel subtractione celle et monachis ibidem conversantibus maneant inconvulsae. Haec autem sunt infrascripta loca monachorum stipendiis in memorata cella degentium designata. Primitus Valliculas ubi ex maxima jam parte eundem aedifi-
l.17-catum habemus monasterium, Lausa cum suis adjacentiis, Cainiacum integerrimae cum omnibus suis appendiciis, Fontanicule, Columbarius, Jaunciacus, Nucarioli, Villanova, Metsonus, Braciacus, Visiacus, Scaticus, Villamannisca.
l.18 In summa sunt mansa centum XC, et ospicia decem et novem. Quicquid itaque in supradictis locis vel circa eandem cellulam presenti tempore monachi in eadem divinae clementiae famulantes possidere noscuntur, vel si qua sunt alia quae forte meam
l.19 fugerunt memoriam et tamen ea suis stipendiis adsignata retinent, cum territoriis, vineis, pratis, silvis, aquis aquarumve decursibus et ceteris adjacentiis, ipsis tantum ex integro ut praemissum est, eorumque usibus jure perpetuo absque ulla diminutione
l.20 sub praetexto memorati episcopii nostri jure debito cedat. At vero episcopus qui pro tempore auctore Deo praefuerit, abbatem de eodem monasterio, eum videlicet quem omnis congregatio sibi ordinandum poposcerit et sinceritas morum et bonorum actuum probitas
l.21 commendaverit, eis ordinandum procuret. In adgregandis quoque monachis hunc modum abbas qui praefuerit teneat ut tricenarium numerum quantitatis summa non excedat donec rerum copia major succrescat. Episcopus quoque in exigendis muneribus abbatem
l.22 ejusdem loci non gravet, sed sufficiat ei ad annua dona equus unus et scutum cum lancea. Quod si in expeditionem publicam ire jussus fuerit addantur ei de eodem loco carra duo, alterum vini, alterum farinae, verveces decem, supra quae in exigendis muneribus vel in po-
l.23-nendis oneribus nulla pro causa gravare eos praesummat ne et monachi ejusdem cellulȩ hujuscemodi negotio a suo proposito exorbitare et episcopus causa eorum perditionis addictus sempiternas cogatur luere poenas. Corpora etiam sanctorum quae in nostra parroechia condita
l.24 expectant sui beatam inmutationem a pravis et desidiosis custodibus permaximae negleguntur ita ut officio luminariis ac debita careant custodia. Quae idcirco ob amorem Dei cui viventes in carne servierunt et aemolumentum animae nostrae per voluntatem et licentiam
l.25 domni ac piissimi regis Caroli quia congruum ad hoc locum invenimus illo deportanda voluimus. Sed quia sacra auctoritas in talibus et similibus ne ecclesiis Christi per alicujus incuriam scandalum inferatur multorum episcoporum exposcit consensum, ad vestra pater-
l.26-nitatis notitiam haec omnia perferri volumus quatenus vestra deinceps censura et locus ipse favente Deo ordinandus stabiliatur et memoratis sanctorum pigneribus a Dei servis ibidem Deo famulantibus digne et laudabiliter serviatur, et pro Domni nostri ac totius
l.27 sanctae Dei ecclesiae statu indifesse vota debita persolvantur. Quod opus Deo dicatum ut per tempora labentia omnibus sanctissimis patribus et fratribus in Dei nomine consentientibus firmiorem obtineat rectitudinis statum et intactum permaneat, manu
l.28 nostrae parvitatis subter relegenda firmamus. Et ut rata deinceps manere possint quae scripta sunt manibus vestrae sanctitatis roboranda expostulamus. [colonne1] [croix] WENILO SANCTAE SENONICAE SEDIS MUNERE DIVINO ARCHIEPISCOPUS HOC PRIVILEGIUM FIERI JUSSI ET [SUBSCRIPSI]. [croix] HUCBERTUS SANCTE MELDENSIS ECCLESIAE INDIGNUS EPISCOPUS HOC PRIVILEGIUM [SUBSCRIPSI]. [croix] Adalbertus Tricasis episcopus [subscripsi]. [croix] HELIAS CARNOTENSIS ECCLESIAE INDIGNUS EPISCOPUS [SUBSCRIPSI]. [chrisme] [Amen] AURICUS ROTOMAGENSIS VOCATUS ARCHIEPISCOPUS SUBSCRIPSIT [SUBSCRIPSI] [signum]. [colonne2] [chrisme] Ursmarus Turonorum archiepiscopus subscripsi. [signum] Freculfus Lixioviensis ecclesiae episcopus subscripsi. [croix] Saxbodus Sagiensis episcopus subscripsi. [chrisme] Simeon Laudunensis episcopus subscripsi. [signum] Lupus Catholanensis episcopus subscripsi. [chrisme] Baltfridus Bajocensis ecclesiae episcopus subscripsi. Raginarius Ambianensis episcopus subscripsi. [croix] Altheus preveniente gratia Dei Augustudunensis episcopus relegi et subscripsi. [colonne3] [croix] Ermenfredus abba subscripsi [croix] ABBO ABBA SUBSCRIPSI.

Notes

2

Bibliographie

QUANTIN (M.), Cartulaire général de l'Yonne, 2 vol., Auxerre, 1854-1860, t. 1, p. 39-43, n° 21, p. 63-64, n° 32.

PROU (Maurice), Le transfert de l'abbaye de Saint-Remy de Sens à Vareilles. Etude sur les plus anciens privilèges de Saint-Remi, in Bulletin de la Société archéologique de Sens, 28 (1913), p. 254-321, p. 307-311, n° 3.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1780 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1780»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1780/. Date de mise à jour : 29/03/12.