Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 79 n° 162
Numéro1726
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date23/05/1095(fiabilité :édition)
LieuMozac(lat :publice Mauziaci)
DiocèseMâcon
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche425 mm
Largeur en haut295 mm
Largeur en bas320 mm
AuteurPhilippe Ier, roi de FRANCE
BénéficiaireAbbaye de CLUNY
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 filii, quod ego Dei gratia Francorum rex, Philippus Mauziacum veniens et multorum testimonio locum ipsum cul-
l.3-pa et desidia inhabitantium monachorum regularis disciplinȩ prȩvaricatione diu attritum addiscens, ro-
l.4-gatu Rotberti comitis et Wilelmi filii ejus, venerabili Cluniacensi abbati Hugoni et omnibus successoribus ejus,
l.5 ipsum cum omnibus ad se pertinentibus jure perpetuo possidendum atque regulariter ordinandum, pro salute animȩ meȩ
l.6 regia auctoritate concessi, sicut prefatos comites dono et confirmatione Arvernensis episcopi Duranni et ca-
l.7-nonicorum ejus, necnon et archiepiscopi Bituricensis Aldeberti audieram concessisse. Si quis autem huic donationi
l.8 nostrȩ contraire et eam irritam facere prȩsumpserit, tam terrena quam sacerdotali censura coherceatur et, ni-
l.9-si resipuerit, perpetuȩ dampnationi subjaceat, donum vero nostrum inconvulsum permaneat. Et ut hȩc concessio
l.10 nostra stabilis et intaminata persistat, manu nostra subter signavimus et sigillo nostro impresso corroborari jussimus.
l.11 Actum est autem hoc publice Mauziaci, anno dominicȩ incarnationis millesimo nonagesimo quinto, regni vero
l.12 nostri XXX septimo, indictione III, prȩsente et confirmante sedis apostolicȩ legato Hugone, ar-
l.13-chiepiscopo Lugdunensi et subscribente, prȩsentibus etiam episcopis aliquibus et multis nobilibus, quos huic do-
l.14-nationi subscribere eamque confirmare jussimus. [colonne1] Signum Hugonis apostolicȩ sedis legati, et archiepiscopi Lugdunensis. Signum Ademari episcopi Aniciensis. Signum Wilelmi de Bafia. Signum Aganonis episcopi Heduensis. Signum Ademari abbatis Lemovicensis. Signum Rotberti prepositi Claromontensis. Signum Sanccii decani Aurelianensis. Signum Girini capellani archiepiscopi Lugdunensis. Signum Beraldi archidiaconi Lugdunensis. [colonne2] [croix] Philippus. [colonne3] Signum Odonis ducis Burgundiȩ. Signum Rotberti comitis Arvernorum. Signum Wilelmi filii ejus. Signum Widonis dapiferi regis. Signum Adelelmi conestabuli ejus. Signum Poncii Humberti de Podio. Signum Petri Iterii. Signum Humberti de Bellojoco.
l.15 Signum Ainbaldi vicecancellarii [sceau] qui subscripsi jubsu regis.
Bibliographie
BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 5, p. 46-48, n° 3698.
PROU (M.), Recueil des actes de Philippe Ier, roi de France (1059-1108), Paris, 1908 (Chartes et diplômes relatifs à l'Histoire de France), p. 342-343, n° 135.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°1726 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1726»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1726/. Date de mise à jour : 29/03/12.