Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 79 n° 156

<< < / > >>

Numéro1722

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1091(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseMâcon

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

AuteurGilbert, Hermann son frère, comte  de  CLERMONT[-LES-AUBEL], et Leutgarde son épouse

BénéficiaireAbbaye  de  CLUNY

Regeste

Gilbert, comte de Clermont, Hermann, son frère, et Leutgarde, son épouse, donnent à l'abbaye de Cluny, la moitié de l'église Saint-Symphorien située dans l'évêché de Liège, avec divers droits et biens avoisinants.

Fac-similé

Texte

l.1 IN NOMINE SANCTȨ ET INDIVIDUȨ TRINITATIS. Notum sit omnibus tam prȩsentibus quam futuris, quod ego Gilebertus,
l.2 comes Clarimontis, et frater meus Herimannus atque uxor mea Leugardis tradidimus beatis apostolis Petro et Paulo in Cluniacensi monasterio, ubi domnus abbas
l.3 HUGO preest, pro animabus nostris vel parentum nostrorum, partem mediam ȩcclesiȩ Sancti Simphoriani et quicquid habuimus in circuitu, sive in agris, sive in pratis,
l.4 sive in arboribus, sive in aquis, advocationem tantum retinentes in manu nostra. Obtinuimus autem apud Leodicensem episcopum Heinricum, ut predicta ȩcclesia
l.5 per se stet nulli obnoxia servituti, jus proprium habens baptismi atque sepulchri, nullique aliquem respectum solvens, nisi IIIIor tantum denarios episcopo
l.6 Leodicensi in cujus parochia sita est. De nemore autem nostro habitantes ibi accipient quantum voluerint, sive ad ȩdificandum, sive ad ignem faciendum;
l.7 sed minime vel ad vendendum, vel ad dandum. Concessimus etiam omne usuarium de eo bestiis eorum, sive bobus, sive porcis, sive aliis. Actum est istud
l.8 anno ab incarnatione Domini MXCIo, epacta lunȩ XXVIII, regnante Heinrico imperatore IIII, episcopo autem prȩdicto Heinrico Leodicensi ȩcclesiȩ
l.9 presidente. Hujus rei testes sunt: Onulfus de Strees, Lanfridus de Tillou, Godefridus de Jalein, Robertus de Maules et filii ejus, Robertus
l.10 et Boso, Herimannus de Hes, qui donum recepit; Rodulfus, Lambertus, Fulcuinus de Flones, Gualterus et Adelardus de Loverval,
l.11 Godefridus de Paseleu, Arnulfus de Strepett, Adelardus de Fontenes, Teodericus de Marcines.
l.12 Huic traditioni legitimȩ placuit etiam postea amitȩ meȩ Ermingardi comitissȩ et filiis ejus pariter concordare, suamque partem, quam
l.13 in predicta ȩcclesia paterno jure possidebant, eisdem beatis apostolis simili definitione eodem anno contradere, coram jamdicto venerabili
l.14 ac piȩ memoriȩ Henrico episcopo, et coram idoneis testibus qui infra subscripti sunt: canonici Elbertus de Sancto Lamberto,
l.15 Tiebaldus de Sancto Michaele; laici Lambertus de Forun, Onulfus de Strees, Gualterus et Tiefridus fratres,
l.16 Razonis de Strees, Everardus de Jandrinivol et multi alii.
l.17 [sceau].

Bibliographie

SCHOONBROODT (J. G.), Inventaire analytique et chronologique des archives de l'abbaye du Val-Saint-Lambert, Liège, 1875, p. 3, n° 3.

BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 5, p. 5-6, n° 3659.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1722 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1722»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1722/. Date de mise à jour : 29/03/12.