Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 79 n° 178a

<< < / > >>

Numéro1720

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1088(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseMâcon

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche360   mm

Hauteur à droite350   mm

Largeur en bas235   mm

AuteurEtienne, abbé  de  SAINT-RIGAUD, et Ermenaldus, prieur

BénéficiaireAbbaye  de  CLUNY

Regeste

Étienne, abbé de Saint-Rigaud, et Ermenaldus, prieur, donnent à l'abbaye de Cluny un prieuré fondé à la pointe de Grave.

Fac-similé

Texte

l.1 Notum sit omnibus presentibus atque futuris fidei cultoribus, quod ego Stephanus, abbas Sancti Rigaldi, et frater Erme-
l.2-naldus, prior ejusdem loci, votiva concordia declinare volentes tumultuosas procellas secularium
l.3 actionum, Christo presule, devenimus in Corda insulam, a parte occidentali in Oceano sitam. Cumque gratia
l.4 solitudinis ibi manere vellemus, ipsam insulam juris ȩcclesiȩ Cluniacensis esse audivimus. Factis itaque
l.5 litteris, assensum domni Hugonis abbatis super hoc quesivimus, et paulo post ipsius litteras melliflua
l.6 consolatione conditas, cum auctoramento habitandi et edificandi in fidelitate apostolorum Petri et Pauli et su-
l.7-a suscepimus. Venerat autem ad nos cohabitandi gratia quidam Cluniacensis monachus, nomine
l.8 Willelmus, vir ingeniosus, laboriosus piscandi, acquirendi sollertissimus, in cunctis actio-
l.9-nibus accommodatissimus. Ipso itaque retia componente, piscarias construente, qui eo tenus rebus
l.10 pauperes eramus, Deo multiplicante, exuberare cepimus. Audientes itaque homines fini-
l.11-timȩ regionis famam nostrȩ conversationis, optabant perfrui solatio nostrȩ collocutionis.
l.12 Sed quoniam illuc vix intratur sine metu naufragii, multum timebamus ut aliquis interi-
l.13-ret, dum nostri causa tantum periculum subiret. Gratia igitur hȩc evadendi pericula, monachis ac
l.14 principibus multa prece suadentibus, haud procul ab ipsa insula in locum qui dicitur Grava
l.15 transmigravimus, ibique illis ad quos pertinebat concedentibus, edificare inchoavi-
l.16-mus. In primis itaque laici, quorum juris erat ipsa possessio, nobis nostrisque successoribus inde
l.17 cartam fecerunt, cui propriis manibus signa confirmationis impresserunt. Postea vero
l.18 ad nos pusillos est venire dignatus vir venerandus domnus Amatus, Romanȩ sedis
l.19 legatus, idemque Burdegalensis archiepiscopus, qui nobis plurima dignanter indulsit, missam
l.20 sollemniter cantavit, aquam exorzizavit, cimiterium consecravit, nobiscum manducavit,
l.21 nummos et quedam alia nobis donavit, ut strenue edificaremus non solum concessit atque lau-
l.22-davit, verum etiam sub obedientia imperavit. His omnibus interfuit domnus Petrus Bur-
l.23-degalensis ȩcclesiȩ decanus et archidiaconus, quo rogante, laudante et concedente, dom-
l.24-nus Amatus illa complevit. Antequam vero oratorium inciperemus, ipse domnus
l.25 Petrus, et archipresbiter domnus Achelmus, collaudaverunt et loca designaverunt
l.26 Erant autem hujus operis coadjutores, non solum predictus Willelmus, sed etiam alii monachi
l.27 Cluniacenses. Considerantes itaque nobis multas provenire ipsorum consilio, et ex reddi-
l.28-tibus supradictȩ insulȩ, quȩ juris est Cluniacensis ȩcclesiȩ, scientes etiam jam ex longo tempore
l.29 antequam huc venissemus, quicquid habebamus, quicquid acquisituri vel edificaturi
l.30 eramus, domno Hugoni abbati et ȩcclesiȩ Cluniacensi nos concessisse, in eadem sententia
l.31 permanentes unanimiter concordamus, ut nos et omnia nostra quȩcumque sunt vel quȩ futura
l.32 sunt ȩcclesiȩ Cluniacensi subiciamus et in eorum jus in perpetuum transfundamus.
l.33 Hoc pariter laudamus, concedimus et confirmamus. Si quis autem istam donatio-
l.34-nem nostrique laboris laudabilem dispositionem infringere vel inquietare presump-
l.35-serit, angeli percutientis gladio trucidetur, et ab electorum Dei consortio in perpetuum
l.36 separetur, nisi resipuerit, et ab hujus dispositionis inquietacione cessaverit.
l.37 Fiat. Fiat. Amen.

Bibliographie

BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 4, p. 801-803, n° 3633.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1720 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1720»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1720/. Date de mise à jour : 29/03/12.