Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 78 n° 141

<< < / > >>

Numéro1710

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date07/04/1080(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseMâcon

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche530   mm

Hauteur à droite540   mm

Largeur en haut480   mm

Largeur en bas490   mm

AuteurPhilippe Ier, roi  de  FRANCE

BénéficiaireAbbaye  de  CLUNY

Regeste

Philippe Ier, roi de France, confirme les donations faites par des nobles de Pithiviers à l'église du Gué de Pithiviers, construite par eux et donnée à l'abbaye de Cluny.

Fac-similé

Texte

l.1 Dominus Deus cȩli et terrȩ, maris et omnium quȩ in eis sunt creator et rector, sub cujus potestate universa consistunt, super homines quos ad imaginem suam formavit, reges et duces
l.2 ceterasque potestates constituit, ut ipsi factorem suum super se recognoscant, et prout posunt specialiter ei deserviant, ab ipso quoque pro perituris ȩterna recipiant. Quapropter
l.3 ego PHILIPPUS, GRATIA DEI Francorum rex, cum ex nostra regali liberalitate omnibus rationabiliter petentibus inpertiri debeam, illis tamen vehementius concedere debeo, quos
l.4 constat religiose petere et divinis cultibus devotius inservire. Si enim pie voluntati hominum prebuerimus assensum, nos cum eis remunerandos in superna retributione
l.5 procul dubio credimus. Idcirco noverit universitas sanctȩ matris ȩcclesiȩ, tam presentis quam futurȩ ȩtatis fidelium, quod quidam nobiles viri, videlicet Hadericus clericus,
l.6 sanctȩ Aurelianensis ȩcclesiȩ filius, et frater ejus Isembardus miles, et nepotes eorum quidam, videlicet Cluniacensis monachus nomine Wido, abbas Sancti Benedicti super Padum, et fratres ejus Gaufridus
l.7 et Gibaldulus, et Oudalricus miles, cum fratre suo Walterio, et Wido Largus, atque filius ejus Tetbaldus, necnon etiam Albertus, filius Tescelini Felicis, cum uxore sua Belina et filiis
l.8 suis, nostre serenitatis adierunt presentiam, rogantes et obnixe postulantes, ut de quibusdam suis terris domino Deo et beatis apostolis ejus PETRO et Paulo, loco Cluniaco religioso
l.9 monasterio, cui domnus HUGO venerandus abba preest, aliquid darent, et in ipsa possessione super Wadum Pitueris ȩcclesiam ad predictum monasterium pertinentem,
l.10 in honore Dei omnipotentis et beatȩ Mariȩ semper virginis, ac beatorum apostolorum Petri et Pauli constructam, per nostrum regale preceptum firmaremus, ut diutius atque constantius
l.11 suȩ voluntatis persisteret effectus. Quorum petitioni libenter annuimus. Obtinuerunt etiam idem ipsi nobiles viri, quos supra memoravimus, apud Raynerium
l.12 Flandrensem, qui tunc temporis Aurelianensis ȩcclesiȩ episcopus habebatur, ut eis liceret eandem ȩcclesiam suo consensu fundatam de alodis suis et beneficiis quȩ in
l.13 predicto episcopatu sunt dotare. Que autem sunt illa quȩ huic devotioni annuerint, ita distincte et quasi propriis nominibus annotari placuit: alodum videlicet
l.14 de Sinaquis, cum vineis et virecto, terris cultis et incultis, alodum de Gannonis Villa cum culturis et quicquid ibi adquisivit Wido Largus servitio vel peccunia sua, et
l.15 grangiam unam Pitueris. Cum his etiam dedit ibi Hadericus domum suam quȩ est Aurelianis in alodo suo, cum alodo et cum vasis omnibusque rebus suis quȩ ibi erant, necnon
l.16 etiam partem sui alodi de Monte Barresio; insuper etiam omnia sua aloda ubicumque sunt, cum consensu parentum suorum supradictorum. Concedo etiam predictȩ
l.17 ȩcclesiȩ ospites omnes quicumque inibi hospitari voluerint, necnon omnia quecumque nunc habet et adquirere poterit juste. Et ut hȩc carta stabilis et firma permaneat,
l.18 eam caractere nostri nominis et sigillo nostro firmari et corroborari precipio. Quod a nobis sanccitum, si quis in posterum violare vel permutare presumpserit, centum libras auri
l.19 persolvat.
l.20 Signum Ade dapiferi. Signum Simonis. Signum Waleranni camerarii. Signum Alberti filii Tescelini.
l.21 Signum Walterii de Sancto Salomone. Signum Maynardi nepotis Walterii. Signum Beline uxoris Valterii.
l.22 Signum Hugonis de Stulviaco. Signum Johannis militis. Signum Widonis Largi. Signum Letaldi. Signum Herberti de Gironis Villa.
l.23 Signum Aderici. Signum Fulconis filii Letaldi.
l.24 [monogramme] [sceau].
l.25 Data per manus Rotgerii cancellarii VII idus aprilis, anno incarnati Verbi millesimo octogesimo, indictione IIIa, epacta XXmaVIta, regnante Philippo rege anno XmoVIIIIno.
l.26 Signum [croix] Philippi regis.

Bibliographie

BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 4, p. 679-681, n° 3552.

PROU (M.), Recueil des actes de Philippe Ier, roi de France (1059-1108), Paris, 1908 (Chartes et diplômes relatifs à l'Histoire de France), p. 254-257, n° 99.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1710 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1710»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1710/. Date de mise à jour : 29/03/12.