Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 78 n° 116

<< < / > >>

Numéro1689

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date02/06/1063(fiabilité :édition)

LieuChalon-sur-Saône(lat :publicae Cabilonis civitate)

DiocèseMâcon

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche620   mm

Hauteur à droite615   mm

Largeur en haut310   mm

Largeur en bas315   mm

AuteurRoclenus, prévôt  de  SAINT-VINCENT  de  CHALON SUR SAONE

BénéficiaireAbbaye  de  CLUNY

Regeste

Roclenus, prévôt de Saint-Vincent de Chalon-sur-Saône, donne à l'abbaye de Cluny des biens situés dans la villa Cianis.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] Cum omnia orta occidant actaque senescant, temporalia quoque more fluentis aquȩ non retrorsum ultra dilapsam undam retorquentis
l.2 celeri lapsu inrecuperabiliter decurrant; preclaraque facies, honorque secularis gloriȩ, maxime quippe instabiles divitiȩ, preter hoc vis corporis
l.3 aliaque hujuscemodi brevi tempore in dies dilabi videantur, opere precium est animam autem aut facere in bono ȩternam excercitatione
l.4 virtutum, aut peccatorum contagione infectam munificencia elemosinarum Creatori reddere preclaram, pro terrenis cȩlestia capere, terrena
l.5 pro cȩlestibus relinquere, et ea pauperibus pro amore Dei factis deserendo sua tradere, ut oratione ipsorum adipiscamur ȩternȩ hereditatem
l.6 patriȩ. Quocirca, in nomine sanctȩ et individue Trinitatis, noverint cuncti fideles sanctȩ Dei ȩcclesiȩ, tam presentes quam et futuri, quod ego
l.7 ROCLENUS, SANCTȨ CABILONENSIS ȨCCLESIȨ PREPOSITUS, non inmemor dominici Verbi quo ait: Date et dabitur vobis, cupiens michi
l.8 tesaurizare thesauros in cȩlo, ubi neque erugo nec tinea demolitur, ubi fures non effodiunt nec furantur, aliaque quam plurima
l.9 hujusmodi in corde testimonia reputans, pro remedio animȩ meȩ atque karissimi fratris mei Landrici, qui in ultimo vitȩ exitu constitutus
l.10 hanc in subsequenti dicendam elemosinam fieri delegavit, necnon et omnium parentum meorum, dono et concedo domino Deo et sanctis ejus
l.11 apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi donnus Hugo abbas magis prodesse quam preesse videtur, omnem hereditatem quȩ michi
l.12 vel fratri meo Landrico sive Umberto in villa Cianis devenit jure hereditario, et quȩ ibi habere videbamur vel ullus homo per
l.13 nos, eo die quo ante jamdictus frater meus Landricus ex hoc seculo decessit, cum campis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumque de-
l.14-cursibus, totum ad integrum, inquisitum et inquirendum, sine ulla calunnia vel consuetudine ullius mortalis hominis, ut
l.15 faciant rectores Cluniensium ab hodierno die et deinceps quicquid exhinc facere voluerint, sine ullo contradicente.
l.16 Si quis autem contra hoc aliquam calunpniam inferre temptaverit, ira Dei manifeste super eum descendat, et quod repetit vendicare
l.17 non valeat potestateque judiciaria coactus auri libram componat, et deinceps hȩc carta firma permaneat.
l.18 Haut secus memorie posterum necnon et presentium designatione litterarum, ne nostra bene gesta oblivionem ullatenus paterentur,
l.19 quemadmodum supradicta ita et infradicenda scribere disposuimus, ut nostri memoria in Cluniaco ȩternaliter haberetur per secula.
l.20 Quorsum tendamus amodo nostra disponat voluntas. Namque supra situm jam antedicte villȩ Cianis, terram que vulgari usu Precaria
l.21 vocatur, quȩ in re aut in vero precaria non est, pro salute animȩ meȩ atque dilectissimi fratris mei Humberti, specialiter trado et
l.22 concedo domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui vir magne memoriȩ Hugo, abbas preesse videtur,
l.23 eo inquam pacto et eo denique jure, ut quicquid faciendi eis placuerit, in campis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumque
l.24 decursibus, sine alicujus contradictione faciant, et absque conjunctione et mixtione terrȩ jam in primis dictȩ, ab hodierno die deinceps,
l.25 in eorum trado potestate, dono, porrigo atque concedo. In silva autem supradicta, scilicet vocata Precaria, Tedbaldus, Cabilonicȩ consul
l.26 urbis, in proprios usus, fugam bestiarum aggrestium retinere ambiens; sed supradicti Rocleni, domnique Hugonis, Cluniacensis abbatis,
l.27 et sub eo degentium monachorum devictus peticionibus, quicquid in prefata tellure juste aut injuste possederat, Deo et beato Petro apostolorum
l.28 principi fratribusque ibidem Deo famulantibus, totum dimittit, deserit ac relinquid. Si quis autem contra hoc aliquam calumpniam inferre
l.29 temptaverit, ira Dei super eum manifeste descendat et quod reppetit vendicare non valeat, potestateque judiciaria coactus,
l.30 auri libram componat, et deinceps hȩc carta firma stabilisque permaneat. Ut autem firmius stabiliatur, tactu propriae
l.31 manus roboravi, et roborandam testibus tradidi. Signum Rocleni prepositi decanique. Signum Landrici. SIGNUM HUMBERTI. Signum
l.32 Adeledis matris eorum, et filiarum ejus, videlicet Geretrudis, Ingeltrudis, Mariȩ, ceterorumque parentum nobilium.
l.33 Actum publicae Cabilonis civitate, anno ab incarnatione Domini MmoLXmoIIIo, indictione Ima, aepacta XVIII,
l.34 concurrente IIdo, presidente Romae Alexandro papa discretissimo, regnante in Francia Philippo rege, anno regni
l.35 ejus Vto, secundo magno anno ab incarnatione domini nostri Jhesu Christi, qui constat DXXXtaIIbus annis,
l.36 decennovenali cyclo LVIto, IIIIto NONAS JUNII.
l.37 HUGO ad vicem cancellarii descripsit.

Bibliographie

BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 4, p. 492-495, n° 3391.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1689 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1689»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1689/. Date de mise à jour : 29/03/12.