Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 78 n° 112

<< < / > >>

Numéro1686

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date23/05/1059(fiabilité :édition)

LieuAuxerre(lat :Autisiodoro civitate publice)

DiocèseMâcon

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche365   mm

Largeur en haut230   mm

Largeur en bas225   mm

AuteurGeoffroi, évêque d'AUXERRE

BénéficiaireAbbaye  de  CLUNY

Regeste

Geoffroi, évêque d'Auxerre, donne à l'abbaye de Cluny l'église Sainte-Marie de La Charité avec toutes les terres en dépendant.

Fac-similé

Texte

l.1 IN NOMINE PATRIS ET FILII ET SPIRITUS SANCTI, IN NOMINE SANCTȩ ET INDIVIDUAE TRINITA-
l.2-tis. Ad noticiam posterorum notis memoriae litteris assignamus, qualiter olim quoddam sanctae aec-
l.3-clesiae menbrum in honore gloriosae Virginis Theothocos dedicatum, quorundam impie-
l.4-tate percussum, statum maximae dignitatis amiserit, quibus quia plurimum lacrimae debe-
l.5-mus, quam culpae minus suae crudelitati dabimus proloquium de quorundam humanitate qui
l.6 sibi compassi sunt prolixius oraturi. Modum nanque affectus hujusmodi quemque supra in quibusdam fuisse
l.7 tetigimus, ab illo duximus inchoandum, qui primus in hac fabrica pietatis bonae mentis manibus labora-
l.8-vit generosum artificium eligens, scilicet ut si corpus aecclesiae restauraret, corpus peccati pro certo des-
l.9-trueret, factaque de illo narratione, ad quos dispositum fuerit, tum transibit hystoria. Igitur locus
l.10 iste de quo proverbiari vel orare decrevimus, Autisiodorensi aecclesiae subditus ab antiquo, cum tantam nescio si,
l.11 pastorum incuria aut violentia aliqua tyrannorum, incurrisset injuriam, ut qui cybos Christi pauperibus
l.12 exibebat, in pastum mundanae militiae transferretur. Heu pro dolor tanquam mundana possessio
l.13 dilaceratus, inter viros hujusmodi divisus est, et quod nobis affluentiorem lacrimam pluit cordis a nubibus,
l.14 rectoribus ab ipsis concessa est tam injusta divisio. Set fortasse quod putamus ipsorum crudelitate vel injuria fieri,
l.15 necessitate vel industria sic esse permissum est, necessitate quidem, quoniam a prioribus sive a potentioribus seculi vio-
l.16-lenter invasus, aliter retineri non poterat, in quo etiam non minus est industriam meditari. Ergo per multas discursiones
l.17 temporum cum in hoc exilio Dei sanctuarium moraretur, moramque majorem major semper comitaretur afflictio, ego Goz-
l.18-fridus, sanctae Autisiodorensis aecclesiae episcopus, cognoscens rem maleductam, volui magis Deo quam tyrannicis petitio-
l.19-nibus obȩdire. Unde, ob remedium antecessorum meorum, et ob remedium salutemque animae meȩ et corporis, dedi
l.20 Sancto PETRO et loco Cluniacensi, cui magis prodesse quam preesse videtur domnus HUGO abbas, hanc aecclesiam in
l.21 honore sanctae Dei genitricis consecratam, et super Ligeris fluvium sitam, cum omni terra quae nunc eandem attinet aecclesiam
l.22 quȩque ibidem adquiri poterit, annuente Willelmo, Nivernorum comite, hanc de me possidente, assentien-
l.23-tibusque cȩteris quorum subscripta habentur nomina, ab ipso comite eandem tenentibus. Et ut hȩc donatio
l.24 atque laudatio firma stabilisque permaneat, manibus et nominibus nostris eam firmavimus.
l.25 [croix] Signum Gozfredi presulis. Signum Gozfredi archidiaconi. Signum Geraldi preceptoris. Signum Rotberti sacerdotis. Signum Rainaldi sacerdotis.
l.26 Signum Warini sacerdotis. Signum Stephani sacerdotis. Signum Arnulfi sacerdotis. Signum Rainaldi sacerdotis. Signum Gozfridi sacerdotis. Signum Geraldi sacerdotis.
l.27 Signum Narduini diaconi. Signum Walterii diaconi. Signum Johannis diaconi. Signum Goscelini diaconi. Signum Lamberti diaconi. Signum Unaldi archipresbyteri.
l.28 Signum Hugonis prepositi prepositi et subdiaconi. Signum Rotberti subdiaconi. Signum Hugonis subdiaconi. Signum Arnulfi subdiaconi. Signum Geraldi subdiaconi.
l.29 Signum Gozfredi subdiaconi. Signum Rambaldi subdiaconi. Signum Gozfredi subdiaconi. Signum Gozfnidi subdiaconi. Signum Hugonis subdiaconi. Signum Ervei
l.30 subdiaconi. Signum Hugonis subdiaconi. Signum Stephani subdiaconi. Signum Attonis subdiaconi. Signum Willelmi comitis de cujus beneficio
l.31 esse videtur. Signum Rainaldi de Castro Marchiae. Signum Bernardi, Unbaldi, Rainaldi, fratrum de Cha-
l.32-ylent. Signum Rainaldi et Rocleni de Fraxiniaco. Signum Gisleberti de Cresvo. Signum Giroli de Caslone.
l.33 Signum Umbaldi pueri. Signum Ingerbaldi pueri. Signum Umbaldi pueri. Signum Henrici pueri. Signum Wilenci pueri.
l.34 Signum Alonis pueri. Signum Warnerii pueri. Signum Rotberti pueri. Signum Widonis pueri.
l.35 Actum Autisiodoro civitate publice, regnante Henrico Francorum rege, Phylippo
l.36 quoque ejus filio, anno ab incarnatione Domini millesimo LmoVIIIImo.

Bibliographie

BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 4, p. 451-453, n° 3357.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1686 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1686»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1686/. Date de mise à jour : 29/03/12.