Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 77 n° 82/2

<< < / > >>

Numéro1676

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1049(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseMâcon

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche140   mm

Hauteur à droite145   mm

Largeur en bas250   mm

AuteurOdalric, Geoffroi et alii

BénéficiaireAbbaye  de  CLUNY

Regeste

Odalric, fils de Gilbert de Cluny, Geoffroi, son frère, et leur famille confirment la donation faite à l'abbaye de Cluny de biens situés à Sivignon et Ruffey, pour le repos de l'âme de Wichardus.

Fac-similé

Texte

l.1 Notum sit omnibus christicolis tam presentibus quam futuris quod Wichardus de Rufiaco moriens
l.2 et nil loqui prevalens, deportatus apud Cluniacum, antequam sepeliretur, affuerunt ejus propinqui
l.3 et parentes, qui inter se colloquentes coeperunt inquirere quid pro anime illius salute agere deberent.
l.4 Convocatis ergo senioribus loci, in presentia eorum dederunt sancto Petro in Civignono villa eandem partem quȩ
l.5 eveniebat supradicto Wichardo ex parte matris ejus. Dederunt etiam quandam franchisiam
l.6 sitam in Rufiaco villa, quam ipse Wichardus quȩrelabat servis sancti Petri, id est Gislardo et heredibus ejus.
l.7 Dederunt quoque in Rufiaco I resciam quȩ est sita infra clausum nostrum, unam insuper ancillam Tezam nomine. Fuerunt autem
l.8 idem datores omnes filii Gisleberti de Cluniaco, id est Odulricus, Gausfredus, Giraldus, Bernardus, Otgerius, Jodcerannus et mater eorum Eufemia, sorores quoque
l.9 eorum Widburga et Maria, Teza et Agnes: omnes hii dederunt res supranominatas et laudaverunt, atque suis propriis manibus firmaverunt.
l.10 Firmaverunt etiam amici eorum et vicini, Achardus clericus, Constantinus de Maliaco, Achinus ac Witbertus. Qui post multum temporis idem filii Gisleberti, cupidi-
l.11-tate cecati, coeperunt calumniare denominatam ancillam quam sancto Petro dederant, affirmantes non se de ea ullum aliquod donum alicui fecisse, hac occasione
l.12 bona viri sui Jodsaldi diripere cogitantes. Qui Jodsaldus pertimescens et precavens eorum vesaniam, venit ante presentiam domni Odilonis abbatis, obsecrans eum
l.13 ut de hac re sibi daret consilium salubre. Qui statim requirere jussit cartam quam idem querelatores fieri rogaverant et firmaverant; qua in-
l.14-venta, rogavit ad se venire eosdem fratres in Cluniacensi claustro, ante fontem, in festivitate sancti Pauli quae est II kalendas julii, et ostendit ipsis et omnibus coram
l.15 adstantibus cartam quam de eadem ancilla fecerant. Quidam consenserunt, quidam vero negaverunt. Liniens igitur illos dulcis sermonibus ac insuper XXIII
l.16 dans solidos, rogavit iterum eandem cartam firmare, qui omnes iterum semel et bis in manu ejusdem patris firmaverunt ac una-
l.17-nimiter corroboraverunt.

Notes

1

Bibliographie

BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 3, p. 221-222, n° 2009.

ATSMA (Hartmut) et VEZIN (Jean), Les plus anciens documents originaux de l'abbaye de Cluny, 3 vol., Turnhout, 1997-2002 (Monumenta paleographica medii aevi, series gallica), t. 3, p. 92-93, n° 82 (fac-similé, p. 93).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1676 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1676»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1676/. Date de mise à jour : 29/03/12.