Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 77 n° 96

<< < / > >>

Numéro1667

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date05/07/1037(fiabilité :édition)

LieuCluny(lat :Cluniaco public?)

DiocèseMâcon

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche220   mm

Hauteur à droite215   mm

Largeur en bas360   mm

AuteurBernard, fils d'Eudes

BénéficiaireAbbaye  de  CLUNY

Regeste

Bernard, fils d'Eudes, donne à l'abbaye de Cluny un courtil et deux vignes situés dans la villa Peronna, dans le pagus de Mâcon.

Fac-similé

Texte

l.1 [croix] Jus haecclesiasticȩ religionis merito propriȩ dignitatis optinet, ut quicquid unusquisque fidelium alicubi haecclesiae conferre, delegare
l.2 studuerit, sub propriȩ titulatione auctoritatis, scripturȩ adnotatione unacum fidelium suorum corroboratione solempniter
l.3 adfirmare decernat. Quapropter notum sit cunctis fidelibus tam presentibus quam futuris quod ego Bernardus
l.4 dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid de ȩreditate patris mei vel mea, sicut ipse
l.5 Oddo pater meus delegavit adhuc vivens. Est autem ipsa hereditas in pago Matisconensi, in villa Perronna
l.6 in loco qui dicitur vulgo Malecocto unum curtilum, in alio loco qui dicitur Valzeletas duas peciolas de vineis. Facio autem
l.7 hanc donationem pro animȩ ejus et meȩ redemptione et omnium parentum nostrorum, ut nobis Dominus dignetur esse propitius in extre-
l.8-mo judicio. Si quis autem contra hanc donationem aliquam litem inferre temptaverit, Dei omnipotentis incurrat iram, nisi ad ȩmen-
l.9-dationem venerit, anathema sit in perpetuum, et cui litem intulit auri libram persolvat; et haec deinceps firma et sta-
l.10-bilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Signum Bernardi filii Oddonis qui fieri et firmare rogavit.
l.11 Signum Arnulfi presbiteri. Signum Andreȩ. Iterum Signum Arnulfi.
l.12 Actum Cluniaco publicȩ, furia tercia,
l.13 anno MXXXVII, indicione V, III nonas julii. ARNULFUS levita RECOGNOVIT.

Notes

1

Bibliographie

BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 4, p. 118-119, n° 2918.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1667 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1667»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1667/. Date de mise à jour : 29/03/12.