Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 78 n° 101

<< < / > >>

Numéro1666

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date01/03/1036(fiabilité :édition)

LieuEffondré(lat :in villa Effondriaco)

DiocèseMâcon

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche365   mm

Hauteur à droite360   mm

Largeur en bas265   mm

AuteurGerbaldus

BénéficiaireAbbaye  de  CLUNY

Regeste

Gerbaldus donne à l'abbaye de Cluny une vigne située à Vigniaco, dans le pagus de Mâcon.

Fac-similé

Texte

l.1 [croix] Conditor et redemptor humani generis, dominus Jhesus Christus, salutem fidelium suorum inveni-
l.2-re desiderans, per semedipsum proloqui dignatus est, dicens: Date helemosinam et omnia munda sunt
l.3 vobis. Idcirco notum sit omnibus fidelibus quod ego Girbaldus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et
l.4 Paulo, et ad locum Cluniacum, in quo preesse videtur domnus Odilo abbas, cum aliis quam plurimis fratribus
l.5 inibi Deo militantibus, unum clausum de vinea. Est ipsa vinea sita in pago Matisconense,
l.6 in agro Jovenciaco, in ipso loco vulgo dicitur Vigniaco; secus habet fontanam
l.7 qui vocatur Chadulfo. Sunt vero ipsius vineȩ hȩ determinationes: a mane terra
l.8 sancti Clementis, a meridie de ipsa hereditate, a occidente terra sancti Nazarii, a aquilone
l.9 terra Tehaldi clerici. Hanc autem donationem facimus pro redemptione animarum nostrarum,
l.10 simul etiam parentum nostrorum omniumque sive vivorum sive mortuorum, et in locum sepul-
l.11-turȩ; et ea ratione, ut quamdiu vixerimus, faciamus nos ipsam vineam, et monachi
l.12 supradictum locum medietatem de fructu habeant. Post discessum nostrum, si monachi
l.13 facere volunt, faciant in dominicatu; si nolunt et aliquid de heredibus meis
l.14 facere vult, in ipso convenentu sicut et nos faciat. Si vero nos, quod absit, aut ali-
l.15-quis de heredibus nostris vel ulla alia opposita persona huic testamento calumpniam infer-
l.16-re temptaverit, iram Dei omnipotentis sanctorumque ejus incurrat, et convictus judiciaria potesta-
l.17-te quod repetit non solum vendicare non valeat, verum etiam legibus mundanis subjaceat
l.18 et auri libram unam persolvat, atque hȩc carta postmodum firmum vigorem in perpetuum
l.19 obtineat, stipulatione subnixat. Signum Girbaldi qui fieri et firmare rogavit.
l.20 Signum Engeltrudis uxoris ejus. Signum Costantii.
l.21 Signum Donberti. Signum Stephani. Signum Ulgerii. Signum Tehudini. Signum Sigaudi. Signum Leotbal-
l.22-di. Signum Ehimaldi. Signum Hugonis comitis. Signum Thetbaldi comitis.
l.23 Actum in villa Effondriaco, per manus ARNULFI LEVITAE,
l.24 anno nono imperii Heinrici regis Francorum, KALENDIS MARTII, DOMINICA DIE,
l.25 INDICIONE IIIIta, luna XXmaVIIII.

Notes

1

Bibliographie

BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 4, p. 108-109, n° 2909.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1666 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1666»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1666/. Date de mise à jour : 29/03/12.