Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 77 n° 79
Numéro1659
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date23/10/1028(fiabilité :édition)
LieuCluny(lat :publice Cluniaco)
DiocèseMâcon
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche280 mm
Hauteur à droite275 mm
Largeur en bas340 mm
AuteurTeutsa et Gautier son fils
BénéficiaireAbbaye de CLUNY
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 mansura valeat mercari. Quapropter noverint cuncti tam presentes quam futuri,
l.3 quod ego Teudsa et fili me Walterius, tacti amore Dei simulque
l.4 pertimescentes venturi diem judicii, quo reddetur cuique secundum quod gessit, tradimus
l.5 Deo et sanctis ejus apostolis Petro ac Paulo coenobioque Cluniacensi, aliquid ex rebus juris proprii
l.6 quod nobis adjacet in pago Maticensi, quicquid scilicet habemus in Monte Craiencsi,
l.7 et campum cum vinea in villa Cuulatis, ut inde faciant memorati habitatores loci a die
l.8 presenti quod eis libuerit. Post nostrum vero discessum ab hac vita, concedimus illis Lȩtardi
l.9 mansos cum omnibus ad se pertinentibus, in prefata villula, mansum quoque Segerandi, mansum
l.10 Geraldi cum ipso et uxore sua atque infantibus suis, mansum Aduini, mansum Richerii, et vineam
l.11 quam Benedictus facit, et quicquid ad predictos mansos aspicit, mansum etiam Gausberti
l.12 mansumque Lȩotardi cum omnibus ad se pertinentiis. Hȩc igitur omnia prefata Cluniacensi coenobio
l.13 tradimus lege predicta, cum omnibus quȩ pertinent ad ea, cum ingressibus et exitibus, cum pascuis et
l.14 rivis, cum campis et vineis, cum pratis et silvis, ut teneant et possideant omnia habitatores
l.15 sepedicti loci absque ullius contradictione hominis. Qui autem contradictor extiterit,
l.16 non valeat vendicare quod repetit, sed sit dampnatus perpetui vinculo anathematis quamdiu
l.17 in hac sȩvicia permanserit; et ut firmior habeatur, manibus propriis firmavimus testibusque
l.18 roborandam tradimus. Signum Teudsȩ. Signum Walterii.
l.19 Actum publice Cluniaco, Rodberto regnante anno tricesimo secundo.
l.20 Ego frater Warnerius rogatus scripsi vicecancellarii.
Bibliographie
BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 4, p. 5-6, n° 2802.
ATSMA (Hartmut) et VEZIN (Jean), Les plus anciens documents originaux de l'abbaye de Cluny, 3 vol., Turnhout, 1997-2002 (Monumenta paleographica medii aevi, series gallica), t. 3, p. 79-81, n° 78 (fac-similé, p. 80-81).
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°1659 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1659»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1659/. Date de mise à jour : 29/03/12.