Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 77 n° 68
Numéro1649
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1032(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseMâcon
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche330 mm
Hauteur à droite370 mm
Largeur en haut330 mm
Largeur en bas325 mm
AuteurGui, vicomte de LYON, et Euphémie son épouse
BénéficiaireAbbaye de CLUNY
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 salutis instare videntur, summopere providendum est, ut si qua agere bona valemus, omni dilatione postposita,
l.3 operari non pigritemus, facientes nostri eos debitores quos veraciter novimus, et in presentiarum saluti corporum consulere
l.4 et in futuro judices fore animarum non ambigimus. Quapropter ego Wigo et uxor mea Eufemia, reminiscen-
l.5-tes nostrorum peccaminum enormitatem, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui preest domnus Odilo
l.6 abbas, aliquid ex rebus nostris, quȩ sunt sitȩ in pago Lugdunensi et in pago Matisconensi, atque in ipsis comitatibus, in villa
l.7 Ronnenco, de hereditate nostra quantum ibi visi sumus habere; habent vero ipse res fines et determinationes a mane
l.8 fluvio Arari volvente, a medio die terra sancti Martini, a sero via publica, a cercio Vosana volvente;
l.9 et in alio loco quȩ vocatur Nova Cella, hereditatem quam dedit Aldo et Arnulfus filius ejus Narduino vice-
l.10-comiti et filiȩ ejus Eufemiȩ, quȩsitum et inquirendum. Haec omnia donamus Deo et jamdictis apostolis ejus ego
l.11 Wigo et uxor mea Eufemia pro remedio animarum nostrarum ac patris mei Berardi et matris meȩ
l.12 Blismodis, ac fratris mei Wichardi seu infantibus meis atque omnium parentum meorum; eo tenore ut quamdiu vixeri-
l.13-mus teneamus et possideamus et post nostrum amborum discessum, ad jamdictum locum perveniant, et in vestitura portum domni Pauli
l.14 et coloniam in villa Bosco, et quantum ad ipsam coloniam pertinet: hoc sunt campi, prati, silvȩ, aquarumque decursibus.
l.15 Si quis autem, quod futurum minime credimus, nos ipsi aut ullus de heredibus nostris, seu aliqua intromissa persona contra
l.16 hanc donationem aliquam litem inferre temptaverit, primitus iram omnipotentis omniumque sanctorum cum genitrice Christi offensam incurrat,
l.17 et a liminibus omnium aecclesiarum extraneus, omnibus maledictionibus quȩ in veteri atque in novo testamento continentur maledictus
l.18 subjaceat, et nisi ad emendationem venerit, perpetuo anathemati mancipetur; cogente vero judiciaria potestate, auri
l.19 libras L persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa.
l.20 Signum Wigonis vicecomitis et uxoris suȩ Eufemiȩ qui fieri et firmare rogaverunt. Signum Willelmi.
l.21 Signum Berardi. Signum Leotaldi. Signum alius Berar[di]. Signum Jarentonis. Signum Unfredi. Signum Stephani. Signum Udonis.
l.22 Signum alius Udonis. Signum Adalardi. Signum Aymini. Signum Umberti.
l.23 Data per manum Rodberti monachi, regnante Rodulfo rege anno.
Notes
Bibliographie
BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 4, p. 34-35, n° 2831.
ATSMA (Hartmut) et VEZIN (Jean), Les plus anciens documents originaux de l'abbaye de Cluny, 3 vol., Turnhout, 1997-2002 (Monumenta paleographica medii aevi, series gallica), t. 3, p. 43-46, n° 67 (fac-similé, p. 44-45).
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°1649 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1649»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1649/. Date de mise à jour : 29/03/12.