Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 77 n° 85

<< < / > >>

Numéro1648

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1036(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseMâcon

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche160   mm

Hauteur à droite155   mm

Largeur en bas360   mm

AuteurGeoffroi

BénéficiaireAbbaye  de  CLUNY

Regeste

Geoffroi donne en précaire à l'abbaye de Cluny plusieurs biens situés à Tisy, La Praye et Tresdet, dans le pagus de Mâcon.

Fac-similé

Texte

l.1 In nomine Verbi incarnati. Notum sit omnibus fidelibus christianis, quod ego Gauzfredus, recogitans aeternum Dei judicium atque malorum meorum peccami-
l.2-num, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniachum, aliquid ex rebus meis quȩ sunt sitȩ in pago Matisconensi, in agro Tysiaco, in ipsa
l.3 villa, mansum de Roca, unam medietatem, quantum michi pars obvenit: hoc est vineam cum campis, pratis, silvis, quesitum et inquirendum, vobis dono, eo te-
l.4-nore ut, quamdiu vixero, teneam vel possideam; et in vestitura dono dimidium campum qui est in Mochias; intem, in alio loco, in villa Tresdet, unam coloniam
l.5 quam mater mea vobis antea dedit, et ego contra morem ecclesiasticum retinui; quicquid vero in ipsa colonia aspicit vel aspicere videtur, totum
l.6 et integrum in presenti tempore dono ad locum supranominatum; et dono vobis in alio loco terra Letbergane, ea ratione ut, quamdiu vixero, te-
l.7-neam vel possideam, post meum quoque discessum ad jamdictum locum perveniat.
l.8 Si quis autem hujus donationis causam a me libentissime factam calumniare voluerit, primitus
l.9 iram Dei omnipotentis incurrat et sanctorum apostolorum Petri et Pauli atque omnium sanctorum,
l.10 nisi ad emendationem venerit; secundum etiam mundanam legem, cui litem inferre non timuit, auri
l.11 libras IIII persolvat, et inantea firma ac stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Signum Gauzfredi
l.12 et uxori sue Eva qui fieri et firmare rogaverunt. Signum Alberici presbiteri. Signum Rainardi presbiteri. Signum Stephani.
l.13 Signum Vuitburgis. Signum Girber. Signum Natalis.
l.14 Rotbertus sacerdos scripsit.

Notes

1

Bibliographie

BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 3, p. 537-538, n° 554.

ATSMA (Hartmut) et VEZIN (Jean), Les plus anciens documents originaux de l'abbaye de Cluny, 3 vol., Turnhout, 1997-2002 (Monumenta paleographica medii aevi, series gallica), t. 3, p. 99-101, n° 85 (fac-similé, p. 100-101).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1648 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1648»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1648/. Date de mise à jour : 29/03/12.