Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 77 n° 70

<< < / > >>

Numéro1630

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date04/995(fiabilité :édition)

LieuCluny(lat :Cluniaco publice)

DiocèseMâcon

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche130   mm

Hauteur à droite115   mm

Largeur en haut500   mm

Largeur en bas510   mm

AuteurArtaud II, comte  de  LYON et FOREZ

BénéficiaireAbbaye  de  CLUNY

Regeste

Artaud II, comte de Lyon et de Forez, donne en précaire à l'abbaye de Cluny l'église Saint-Pierre de Mareuil, moyennant un cens annuel de cinq sous.

Fac-similé

Texte

l.1 Dum in hujus seculi laboriosa vivitur peregrinatione, interim cum licet dumque tempus acceptabile atque dies salutis instare videntur, summopere providendum est, ut si qua bona agere valemus, omni dilatione postposita, operari
l.2 non pigritemus, facientes nostri eos debitores quos veraciter novimus, et in presentiarum corporum saluti consulere novimus, atque animarum judices esse minime dubitamus. Quia enim post mortem nil boni facere possumus, opere precium
l.3 credimus, antequam ad illud subtile et incomprehensible ducamur examen, occulto judici satisfatiendo neglegenter a nobis commissa manu poenitentiae in istius aevi brevitate qualitercumque possumus tergere non desistamus.
l.4 Igitur ego Artaldus comes, reminiscens meorum enormitatem peccaminum, audiensque illud euvangelici tonitruo dogmatis clamantia: Date haelemosinam, et omnia munda sunt vobis. Quapropter dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro
l.5 et Paulo, et ad locum Cluniaco, cui preest domnus Odilo, reverendus pater videtur preesse, aliquid de rebus meis quae sunt site in pago Lugdunensi et in Rodenensi: hoc est unam aecclesiam quae est in honore sancti Petri, quae est sita in villa
l.6 Marogliaco, cum omnibus appenditiis suis, scilicet cum presbiteratu et decimis et omnia quae ad ipsam aecclesiam pertinere et aspicere videntur, in tali tenore, ut quamdiu ego Artaldus vixero, teneam et possideam, et postmodum
l.7 post meum discessum, ad supradictum locum perveniat eadem ecclesia. In vestitura vero, omnibus annis, V solidos festivitate sancti Petri, quae est tercio kalendas julii, persolvam. Si quis autem, contra hanc donationem aliquam litem inferre vel
l.8 etiam contrariare voluerit, nisi cito ad emendationem venerit, omnibus malediccionibus quae in divinis libris inveniuntur inserte subjaceat; sitque pars ejus cum Juda traditore Domini, sive cum eis qui dixerunt domino Deo : Recede a nobis,
l.9 scientiam viarum tuarum nolumus; et juditiaria potestate coactus, auri libras XXti persolvat. Et hec donatio, quam ego facio pro anima mea et pro anima genitoris vel genitricis meae, ac pro anima uxoris meae, ut Dominus pius
l.10 ac mansuetus dignetur in die examinis apparere, firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. Signum Artaldi comitis qui hanc donationem fieri et firmare rogavit.
l.11 DATA PER MANUM PONTII LEVITE, MENSE APRILI, REGNANTE RODULFO REGE ANNO SECUNDO.

Bibliographie

BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 2, p. 419-420, n° 2292.

ATSMA (Hartmut) et VEZIN (Jean), Les plus anciens documents originaux de l'abbaye de Cluny, 3 vol., Turnhout, 1997-2002 (Monumenta paleographica medii aevi, series gallica), t. 3, p. 50-53, n° 69 (fac-similé, p. 51-53).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1630 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1630»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1630/. Date de mise à jour : 29/03/12.