Chaumont, AD Haute-Marne, 2 G 1166 n° 8
Numéro158
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date23/06/935(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseLangres
RégionChampagne/Ardenne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche441 mm
Largeur en bas255 mm
AuteurHeyric, évêque de LANGRES
BénéficiaireChapitre cathédral de LANGRES
Regeste
Texte
l.2 nostrae fidelibus qualiter quidam jamdictae ecclesiae filius nobilis, nomine Albericus, ipsius ȩcclesiae hutilis
l.3 primicerius, necnon et noster per omnia fidelissimus, res proprietatis suae quas legaliter et quieto ordine tenebat,
l.4 pro Dei amore et remedio animȩ suae et sui parentum peccaminum absolutione, Deo et ȩcclesiae Sancti Mammetis fratribus
l.5 contulit ad jus perpetuum possidendum, sicut in ipsa carta traditionis insertum habetur. Sunt autem ipsȩ res sitae
l.6 in comitatu Barrenso in villa quae dicitur Rubrum; hoc est, mansum indominicatum quod persolvit jornales VIII cum omnibus suis
l.7 apendiciis, pratris videlicet, silvis, terris cultis et incultis. Haec omnia quae ad eumdem mansum aspicere videntur jam-
l.8-dictis fratribus, quemadmodum suprascriptum est, legali donatione finetenus ad possidendum tradidit. Postea vero prae-
l.9-nominati fratres, paternam dilectionem jamdicti domni Alberici considerantes, et hutilitatem illius, sive, quod melius est, maximam
l.10 caritatem quam erga cunctos libenter exibuit strenuae pertractantes, nostram adierunt serenitatem humiliterque depraecati sunt
l.11 ut ea que in prȩfato comitatu et praetitulata villa habere videbantur, per donum nostrae concessionis et eorum voluntatem
l.12 ad quorum generalitatem pertinebant, praenominato domno Alberico clementer concederemus. Nos vero, cum consilio
l.13 illorum, hanc petitionem diligenter pertractantes, et eorundem consilio ejus suggestionem rationabilem annuentes, voluntati
l.14 illorum non denegavimus effectum. Concessimus itaque ei, per voluntatem et consilium fratrum, et ipsas res suae largionis,
l.15 et mansum indominicatum in eadem villa, unde exeunt jornales VIII, cum omnibus suis apenditiis, et ȩcclesiam in honore sancti Victo-
l.16-ris dicatam, ad quam aspicit mansum I, in vita sua, ea dumtaxat ratione ut praefatas res possidere, excolere, tueri ac lega-
l.17-liter defendere per nostrum beneficium potestatem habeat et nullo modo de regimine nostro successorumque nostrorum abstrahere licentiam
l.18 habeat, sed sicut a nobis et antecessoribus nostris habita sunt, ita et ab illo habeantur. Constituimus etiam ut annis singulis festi-
l.19-vitate sancti Mammetis ad mensam fratrum in censu solidos II persolvat. Post discessum quoque illius ipsas res inmelioratas, absque
l.20 alicujus judicis intergatione aut heredum expectatione, ad hutilitatem vel usus fratrum, nos vel successores nostri revocandi
l.21 potestatem habeamus. Ut autem hȩc prestaria omni tempore in Dei nomine optineat firmitatem, manus nostrae subscriptione roborandam
l.22 filiorumque ecclesiae nostrae subscriptionibus confirmandam decrevimus.
l.23 [croix] Heyricus, sanctae Lingonensis ȩcclesiae humilis episcopus, [subscripsi]. [colonne1] [notes_tironiennes], [prepositus, subscripsit]. Vuillerius, archidiaconus, [subscripsit]. Arnaldus, archidiaconus, [subscripsit]. Amerlannus, archidiaconus, [subscripsit]. Arembertus, [subscripsit]. [colonne2] Orsnadus, archidiaconus, [subscripsit]. Bero, [subscripsit]. Madalbertus, [subscripsit]. Richardus, [subscripsit]. Vuiniaudus, levita, [subscripsit]. Ardradus, levita, [subscripsit], salvo suo honore. Berno, [subscripsit]. [colonne3] Siquinus, levita, [subscripsit]. [colonne4] Vuinius, issus, [subscripsit].
l.24 [chrisme] Ego Saloardus, levita indignus, hanc prestariam datavi et [ruche], VIII kalendas julii,
l.25 anno XII regnante Rodulfo rege.
Bibliographie
ROSEROT (Alphonse), Chartes inédites des IXe et Xe siècles, appartenant aux archives de la Haute-Marne (851-973), in Bulletin de la Société des Sciences historiques et naturelles de l'Yonne, 51 (1897), p. 161-209, p. 186-188, n° 15.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°158 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°158»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte158/. Date de mise à jour : 29/03/12.