Tours, AD Indre-et-Loire, H 479 n° 1

<< < / > >>

Numéro1548

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date07/1002(fiabilité :texte)

LieuTours(lat :Turonis)

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche592   mm

Hauteur à droite605   mm

Largeur en haut261   mm

Largeur en bas258   mm

AuteurRobert  de  CHATEAU-LANDON

BénéficiaireGausbert, abbé  de  SAINT-JULIEN  de  TOURS

Regeste

Notice de l'échange fait entre Robert de Château-Landon et Gausbert, abbé de Saint-Julien de Tours, à la suite duquel les moines obtiennent la possession de Beaumont-la-Chartre.

Texte

l.1 [chrisme] Pro communi compendio ac utrorumque utilitate placuit atque convenit inter
l.2 venerabilem sancti Juliani potestatem, videlicet domno Gauzberto abbati et ipsius
l.3 martyris monachis, necnon ex altera parte, Rotberto Castro Landonensis
l.4 vassallo, ut inter se quasdam terras commutare deberent, quod et ita fecerunt.
l.5 Dedit igitur potestas sancti Juliani, idem domnus abba Gauzbertus et monachi ejusdem
l.6 loci, partibus jamdicti Rotberti, quendam alodum nuncupantem Villam Rodulfi, situm
l.7 in pago Stampensi, cum aecclesia in honore sancti Petri desuper constructa, cum terris
l.8 cultis et incultis, cum vineis, pratis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, mobili-
l.9-bus et inmobilibus, perviis et exitibus, et cum mediaetate farinarii super fluvium
l.10 Exonnȩ, insuper in argento solidos CCLX. Econtra in compensatione, vel vicissi-
l.11-tudine jamdicti pretii vel terrae, dedit et tradidit prelibatus Rotbertus, cum consilio
l.12 fratrum suorum, Pontii scilicet et Erberti, partibus sancti Juliani et monachorum ipsius loci,
l.13 alodum quod vocatur Bellomonte, situm in pago Cinomannensi, cum aecclesia in honore sancti Petri,
l.14 cum omnibus appendiciis et utilitatibus suis, terris cultis et incultis, vineis, pratis, pascuis, silvis,
l.15 aquis, aquarumve decursibus, et cum omnibus utilitatibus, quesitis et inquirendis, mobilibus et
l.16 inmobilibus, perviis et exitibus et farinario I in fluvio Dimediae. Haec vero omnia prelibata,
l.17 pars parti sibi invicem tradidit atque per loca determinata, consignavit habendi, tenendi,
l.18 possidendi necnon jure proprietario utendi, faciantque ex eis sicut et de ceteris rebus jure
l.19 et legaliter adquisitis. Venerabilis etiam beati Juliani locus res quas a supradicto Rotberto accepit
l.20 perpetim teneat, possideat et utatur, nemine inquietante ac contradicente. Si autem
l.21 aliqua intromissa persona commutaciones has quolibet modo infringere vel inquietare
l.22 presumpserit, nullatenus illud evendicare valeat, suaque repetio omnimodis effectu
l.23 careat, insuper contra quem litem intulerit argenti solidos mille multatus componat.
l.24 Et hae commutaciones uno tenore conscripte, manibus nostris aliorumque bonorum
l.25 vivorum corroborate, firme et stabiles per succedentia tempora permaneant
l.26 cum stipulatione subnixe.
l.27 [chrisme] Signum Archembaldi, archiepiscopi. [colonne1] Signum domni Gauzberti abbatis. Signum Rainaldi decani. Signum Guidoni monahi. Signum Gualterii sacerdotis et monachi. Signum Adraldi sacerdotis et monachi. Rainaldus monachus et sacerdos [subscripsit]. Gauzbertus levita et monachus [subscripsit]. Gauzuinus sacerdos et monachus [subscripsit]. Johannes sacerdos et monachus [subscripsit]. Ervicus levita et monachus [subscripsit]. Giraldus sacerdos et monachus [subscripsit]. Auramnus sacerdos et monachus [subscripsit]. Constantinus sacerdos et monachus [subscripsit]. Girbertus subdiaconus [subscripsit]. Hugo subdiaconus [subscripsit]. Otgerius sacerdos et monachus [subscripsit]. Bernardus sacerdos et monachus [subscripsit]. Bernaldus sacerdos et monachus [subscripsit]. Arderadus levita et monachus [subscripsit]. Rainaldus sacerdos et monachus [subscripsit]. Gauzfredus sacerdos et monachus [subscripsit]. Drogo levita et monachus [subscripsit]. Leudo levita et monachus [subscripsit]. Johannes sacerdos et monachus [subscripsit]. Girardus sacerdos et monachus [subscripsit]. Durandus subdiaconus et monachus [subscripsit]. Gulferius sacerdos et monachus [subscripsit]. Gerricus levita et monachus [subscripsit]. [colonne2] Boso archidiaconus [subscripsit]. Guillelmus clericus [subscripsit]. Burchardus clericus [subscripsit]. Guarnerius precentor [subscripsit]. Fredricus clericus [subscripsit]. Martinus clericus [subscripsit]. Gualterius sacerdos et monachus [subscripsit]. Hugo monachus [subscripsit]. Ingelbaldus sacerdos et monachus [subscripsit]. Rainardus monachus [subscripsit]. Petrus monachus [subscripsit]. Eurardus monachus [subscripsit]. Fulcuinus monachus [subscripsit]. Christoforus puer [subscripsit]. Guido puer [subscripsit]. Erbertus puer [subscripsit]. Martinus puer [subscripsit]. Ulgerius puer [subscripsit]. [colonne3] Signum Gualterii. Signum Beroardi. Signum Wicherii.
l.28 [croix].
l.29 DATA TURONIS, ante prȩsentiam Archembaldi, archiepiscopi, mense julio, anno in-
l.30-carnationis dominicae millesimo II, regnante rege Rotberto anno X.
l.31 GUALTERIUS licet indignus sacerdos ac monachus, ad vicem Gauzberti levite et monachi scoleque primi, scripsit et subscripsit.

Bibliographie

DENIS (abbé Louis-Jean), Chartes de Saint-Julien de Tours (1002-1227), 2 vol., Le Mans, 1912-1913 (Archives historiques du Maine, 12), p. 1-5, n° 134.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°1548 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1548»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1548/. Date de mise à jour : 29/03/12.