Tours, AD Indre-et-Loire, H 461 n° 25

<< < / > >>

Numéro1534

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date07/979(fiabilité :texte)

LieuTours(lat :in civitate Turonus)

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche467   mm

Hauteur à droite410   mm

Largeur en haut230   mm

Largeur en bas210   mm

AuteurGandalbert

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-JULIEN  de  TOURS

Regeste

Gandalbert donne à l'abbaye Saint-Julien de Tours trois quartiers de vigne situés près de l'abbaye.

Texte

l.1 [chrisme] [Amen, amen]. Dum vivimus, movemur et sumus, et adhuc mortali carne circumdamur, cogitare deb[emus]
l.2 quia de terra sumus et in terram ibimus et cum vermibus et serpentibus terram hereditabim[us].
l.3 Necquicquam boni exeuntes de hoc seculo nobiscum portabimus, nisi quod pie, juste ac recte operati
l.4 fuerimus. Quapropter, dum adhuc a Domino inducias nobis permittente in hac vita expectamur,
l.5 dignum est ut ex caducis aeterna, ex transitoriis manentia mercemur gaudia. Quod ego
l.6 Guandalbertus, mecum reputans, simulque facinorum meorum sarcinam metuens, atque clementiam
l.7 omnipotentis Dei mihi placabilem fieri concupiscens, pro remedio animȩ meae et genitoris mei aliorumque
l.8 parentum meorum, dono donatumque imperpetuum esse volo, monasterio Sancti Juliani monachisque eundem incolentibus
l.9 locum, res quasdam juris mei, quas pater meus juste vel injuste adquisivit, possedit ac tenuit, mihique eas
l.10 hereditario jure reliquit; id est quarterios IIIes de vinea, ut habeant ipsi monachi unde apud Deum pro me juste intercedant.
l.11 Sunt autem ipsi supradicti III quarterii non longe a muro ejusdem Sancti Juliani, videlicet intra clausum ipsius quod est
l.12 ante portam monasterii, de cujus potestatis alodo et ipsi sunt, sicut multorum testimonio comprobavimus.
l.13 Terminatur vero ipsa vinea, a duabus frontibus, viis publicis, a tercia vero parte, vinea Fulconis, Beati
l.14 Martini canonici, a quarto autem latere, vinea sepescripti sancti Juliani. Infra istas autem terminationes,
l.15 eo modo cedo eis, dono vel reddo eandem vineam, ut ab hodierno die et infra, decimas ejus quas actenus minime
l.16 habuerant, ex integro recipiant. Et ego, diebus quibus vixero, si mihi placuerit, in usus proprios eam retinebo.
l.17 Post obitum vero meum, cum omni emelioratione et integritate, absque ullius repetitione aut contradictione,
l.18 eam recipiant, nemine inquietante vel contradicente. Ut autem ipsa cessio, donatio vel redditio firmior
l.19 habeatur, certiusque a nobis facta credatur, manu propria, sub signo sanctae Crucis eam subter firmavi,
l.20 manibusque seniorum aliorumque fidelium meorum corroborari rogavi.
l.21 [chrisme] Arduinus, gratia Dei Turonorum archiepiscopus, huic manuifirmȩ [subscripsit].
l.22 [croix] Signum sanctȩ crucis Gandalberti vassalli qui hanc donationem libenti animo fecit. [colonne1] Signum Corbonis vassalli. Signum Arduini fratris ejus. Signum Ratherii vassalli. Signum Seiardi vassalli. Mainerius clericus [subscripsit]. Signum Ervei.
l.23 DATA simulque corroborata mense julio, in civitate Turonus, super mensam domni Arduini archiepiscopi,
l.24 anno ab incarnatione Domini DCCCCLXXVIIII, in quo Hlotharius rex Ludovicum filium suum regem constituit.
l.25 EVRARDUS, [licet indignus diaconus, presens fui et] jussu domni Arduini archiepiscopi [scripsi et subscripsi].

Notes

1

Bibliographie

GRANDMAISON (Charles de), Fragments de chartes du Xe siècle provenant de Saint-Julien de Tours recueillis sur les registres d'état-civil d'Indre-et-Loire, in Bibliothèque de l'Ecole des Chartes, 46 (1885), p. 373-429, et 47 (1886), p. 226-273, p. 246-248, n° 28.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1534 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1534»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1534/. Date de mise à jour : 29/03/12.