Tours, AD Indre-et-Loire, H 461 n° 24

<< < / > >>

Numéro1533

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date983(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche412   mm

Hauteur à droite405   mm

Largeur en haut460   mm

Largeur en bas470   mm

AuteurGirous et Gervis son épouse

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-JULIEN  de  TOURS

Regeste

Girous et Gervis, son épouse, donnent à l'abbaye Saint-Julien de Tours une villa nommée Vilers [Le Grand-Cottereau ?] et située dans le pagus Anguliacensis.

Texte

l.1 [chrisme] Ecclesiae sanctae fidelis devotione subvenire ejusque utilitatibus pio amore concurrere, justarum est mentium, quia exinde caelestium gaudiorum
l.2 credunt percipere portionem. Igitur dum vivimus, movemur et sumus, considerare debemus quia de terra sumus et in terra ibimus.
l.3 Proinde, ego Girous, considerans inmensa peccatorum meorum pondera, simulque pertremiscens ultimi judicii diem, in qua unusquisque
l.4 pro id quod gessit redditurus est rationem, cogitare coepi, quod pium rectumque erat, ut pius Dominus veniam meorum peccaminum mihi donare
l.5 dignetur, de rebus [meae pro]prietatis aliquid ad coenobium Sancti Juliani quod domnus Teotolo, quondam archiepiscopus, ad communem
l.6 multorum utilita[tem in] suburbio Turonicae urbis construxit, in spetiales usus monachorum ibidem Domino famulantium,
l.7 cum consen[su uxoris meae, nom]ine Gervis, necnon filii nostri, vocabulo Arduini, reliquorumque parentum meorum superstitum, dono donatumque
l.8 in perpetuum esse volo: hoc est alodum meum, villam nuncupantem Vilers, sitam in pago Anguliacensim, quod mihi ex parentum meorum
l.9 possessione jure hereditario contigit, cum terris cultis et incultis, cum silvis, vineis, pratis, pascuis et cum omnibus meis
l.10 consuetudinibus, et perviis et exitibus. Haec omnia predicta, sicuti mea videtur esse possessio, de meo jure et dominatione,
l.11 in jus et potestatem sancti Juliani, in spetiales usus monachorum, domno videlicet Euvrardo abbati, ceterisque monachis in ecclesia ejusdem
l.12 Sancti Juliani Domino devote famulantibus, caedo, trado, transfundo perpetualiter ad habendum. Adjacet autem prefixus alodus
l.13 inter villam Limeriacum et villam Congiacum, necnon et villam Floriacum, atque potestatem sancti Martini de Castris. Si vero fuerit
l.14 post hunc diem qui [con]tra hanc donationem, quam pro remedio animae meae ac conjugis suprascriptae atque filii nostri jam prefixi
l.15 ceterorumque parent[um m]eorum, [viventium] sive mortuorum, Deo et sancto Juliano fecimus, aliquam calumpniam inferre temptaverit, nos
l.16 ipsi aut ullus ex heredibus ac proheredibus nostris primitus iram domini nostri Jhesu Christi ac ipsius martyris Juliani incurrat, et a societate
l.17 sanctorum alienus existat, et insuper auri ad purum recocti libras XXX multatus exsolvat, suaque repeticio nullum obtineat
l.18 effectum. Et ut haec donatio, nostris nostrorumque parentum et aliorum nobilium virorum manibus roborata, omni tempore
l.19 firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa, his presentibus et videntibus acta fuit.
l.20 [croix] SIGNUM DOMNI HUGONIS FRANCORUM DUCIS. Signum Odonis comitis. Signum Gauzfredi comitis. Signum Gualterii comitis.
l.21 Signum Giroi qui hanc donationem fecit. Signum Gyrvis uxoris ejus. Signum Arduini filii eorum. Signum Corbonis senioris eorum. Signum Arduini fratris ejus.
l.22 Signum Arduini archiepiscopi. Signum Arvei tesaurarii Beati Martini. Signum Arnulfi episcopi. Signum Lisierni episcopi. Signum Arvei comitis. Signum Ugonis comitis. Signum Fulconis.
l.23 Signum Burchardi comitis. Signum Tethbaldi vassi dominici. Signum Bernardi vicecomitis. Signum Gunfredi. Signum Anselmi. Signum Gualteri. Signum Rotberti.
l.24 Signum Ingelardi. Signum Uddonis. Signum Letboldi. Signum Theoderici. Signum Willelmi. Signum Begonis. Signum Aymonis. Signum Tetboldi.
l.25 Signum Amalrici. Signum Cadalonis. Signum Hervici. Signum Gualonis. Signum Hugonis. Signum Gerrici. Signum Drogonis. Signum Odonis.
l.26 Signum Odonis levitae. Signum Balduini levitae. Signum Raculfi presbiteri. Signum Landrici levitae. Signum Rainaldi. Signum Gozfredi. Signum Fulconis.

Notes

1

Bibliographie

GRANDMAISON (Charles de), Fragments de chartes du Xe siècle provenant de Saint-Julien de Tours recueillis sur les registres d'état-civil d'Indre-et-Loire, in Bibliothèque de l'Ecole des Chartes, 46 (1885), p. 373-429, et 47 (1886), p. 226-273, p. 240-246, n° 27.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1533 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1533»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1533/. Date de mise à jour : 29/03/12.