Tours, AD Indre-et-Loire, H 461 n° 19

<< < / > >>

Numéro1528

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date970(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche398   mm

Largeur en bas252   mm

AuteurHardouin  de  TOURS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-JULIEN  de  TOURS

Regeste

Hardouin, archevêque de Tours, donne à l'abbaye Saint-Julien de Tours, des terres situées au lieu dit le Pont des Saxons, près de Tours.

Texte

l.1 [chrisme] [Amen. Ecclesiae sanctae fideli d]evotione subvenire ejusque utilitatibus pio amore
l.2 [concurrere justa]rum est mentium, quia exinde celestium porcionem
l.3 [possunt percipere] gaudiorum. Quapropter ego Arduinus, in Dei omni-
l.4-[potentis amore] ac pro aeterna remuneratione, ut pius Dominus veniam
l.5 [meorum peccami]num mihi indulgere dignetur, dono donatumque esse
l.6 [...?... cupi]o ecclesiae Beati Juliani quae est sita in suburbio Turo-
l.7-[nicae urbis, cujus r]ector domnus Bernardus abba ibi adesse videtur,
l.8 res juri[s mei quae mihi seni]or meus domnus Arduinus ex proprio alodo suo dedit,
l.9 in quo h[abetur quarterium I] et perticas VII, situm in suburbio civitatis Turonicae,
l.10 non lon[ge a muris Sancti J]uliani, ad illum locum quae dicitur Pontem Saxonum,
l.11 qui ter[minatur duobus p]artibus, terra cum vineis ex abbatia supradicti
l.12 Beati J[uliani martyris], de duobus aliis partibus, viis publicis. Ea siquidem
l.13 ratione [ut, quandiu] vixero, ipsum quarterium et perticas VI jam vinea
l.14 edifica[.......?...]am. Si autem fuerit post me, de eredibus aut proheredibus
l.15 meis al[iquis persona quae] contra hanc donationem aliquam repetitionem
l.16 aut calum[niam inferre temptav]erit, quod repetit non vindicet, et insuper contra
l.17 quem l[item intulerit, arge]nti solidos C multatus componat, suaque repetitio nullum
l.18 effectum [habeat. Ut autem ha]ec auctoritas inviolabilem futuris obtineat
l.19 tempor[ibus effectum, eam manu prop]ria sub signo sanctae crucis firma[vi et per domn]um Ardu-
l.20-inum, Tu[ronensem pont]ificem, firmari deprecavi, alioru[mque bonor]um virorum
l.21 manibus r[oborari, ut invi]olabilis omni tempore permaneat.
l.22 [croix] [Signum Arduini, T]uronicae sedis archiepiscopi.
l.23 [Signum Corbonis va]ssalli fratris ejus.
l.24 [Signum Arduini vassa]lli qui hanc auctoritatem fieri ju[ssit.
l.25 ...?... vas]salli. Signum Odonis vassalli.
l.26 [...?... vassa]lli. Signum Wandalberti. Signum [...?....
l.27 Signum Aimerici filii] Arduini qui hanc auctoritatem fie[ri jussit.
l.28 ...?...]tus Sancti Mauricii cancellarius.

Bibliographie

GRANDMAISON (Charles de), Fragments de chartes du Xe siècle provenant de Saint-Julien de Tours recueillis sur les registres d'état-civil d'Indre-et-Loire, in Bibliothèque de l'Ecole des Chartes, 46 (1885), p. 373-429, et 47 (1886), p. 226-273, p. 229-231, n° 22.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1528 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1528»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1528/. Date de mise à jour : 29/03/12.