Chaumont, AD Haute-Marne, 2 G 1166 n° 11

<< < / > >>

Numéro150

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date30/05/903(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseSens

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche567   mm

Largeur en bas230   mm

AuteurArgrim, évêque  de  LANGRES

Bénéficiaireéglise  de  LA CHAPELLE-VAUPELTEIGNE

Regeste

Argrim, évêque de Langres, notifie qu'il a consacré sous les vocables de Notre-Dame et Saint-Didier une chapelle fondée récemment par l'archidiacre Isaac à Vaupeltaigne, et l'a érigée en paroisse.

Texte

l.1 In nomine Domini et salvatoris nostri Jhesu Christi, Argrimus, humilis sanctae Lingonensis ecclesiȩ episcopus. Notum
l.2 esse filiis et omnibus ecclesiae nostrae utriusque ordinis fidelibus volumus, quia dum anno incar-
l.3-nationis dominicȩ DCCCII [?], indictione V, ad agendum ministerium nostrum per paroechiam
l.4 episcopatus nostri provida provisione discurreremus, et salubria queque inibi atque ammodum uti-
l.5-lia constitueremus, contigit nobis venisse in Tornotrensem comitatum, nostram videlicet
l.6 in diocesim, ubi dum officium pastorale devote perageremus, Dei [omni]potentis id
l.7 annuente pietate, quidam venerabilis vir nosterque fidelis, necnon et ecclesiȩ nostrae
l.8 filius Isaac videlicet, archidiaconus, nostrȩ se obtulit praesen[tiae ...8...] flagitans ut ad suam quandam capellam
l.9 quam etiam in suo predio, quod Vallispolitana nominatur, nobis consentientibus, novo
l.10 opere fundaverat, venire non dedignaremur, et venientes, eandem in honore beatȩ
l.11 Dei genitricis Mariae, necnon et sancti martiris Christi Desiderii, more [po]ntifi[cali dedican]do
l.12 sanctificaremus. Cujus libentissime adquiescentes precibus, quod devote et recta
l.13 intentione ab eo querebatur nequaquam ei denegare voluimus. Consilio itaque
l.14 fidelium nostrorum nobis adsistentium illuc adeuntes, secundum morem ecclesiasticum
l.15 eandem, prout idem Isaac poscebat, consecravimus capellam, et consecratam [pre]catu ipsius
l.16 necnon et fidelium nostrorum, tam clericorum quam et laicorum, hortatu et [consulatu] apposui-
l.17-mus, ut eidem capelle in convenienti loco decenter constructae [...7...] paroechiam
l.18 consentiremus in honore eorundem venerabilium sanctorum et ecclesie [ipsius] dedicatione,
l.19 quod et fecimus. Concessimus igitur prefatȩ capellȩ dec[ima]s villulae [quae Silviniacus]
l.20 appellatur et masnilem qui Trudiacus vocatur, sed et quendam curtilem in quo non [am]-
l.21-plius quam tres habet mansiones. Nam ut et haec eadem petitionis largitio [verior]
l.22 [ac firmior in reliqu]um haberetur, hoc nostrae auctoritatis testamentum eidem fi[eri de]-
l.23-crevimus, quod nostro roborantes firmita[tis si]gno, [nostr]orum fidelium [utriusque]
l.24 ordinis manibus firmandum dari jussimus.
l.25 [chrisme] Adalwala, sanctae Lugdunensis ecclesiae archiepiscopus, consensi et [subscripsi].
l.26 [croix] WALO, AEDUENSIS ECCLESIȨ EPISCOPUS, ROBORAVI ET [subscripsi].
l.27 Ardradus, Cavilonensis episcopus, consensi et [subscripsi].
l.28 Argrimus, humilis episcopus, in Christi nomine roboravi et [subscripsi].
l.29 Gyraldus Maticensis ecclesiȩ humilis episcopus, subscripsi.
l.30 Otbertus, praepositus, [subscripsit]. Gotselmus, archidiaconus, [subscripsit]. Bernardus, archiclavus, [subscripsit].
l.31 Ratherius, [indignus diaconus, subscripsit]. Helgaudo, decanus, [subscripsit]. Odo [subscripsit]. Ragenerius, indignus [diaconus, subscripsit]. Dominicus, [presbiter, subscripsit].
l.32 Arnaldus, archidiaconus. Melevertus, humilis abbas, [subscripsit]. [colonne1] Evrardus, levita, [subscripsit]. Ursinus, [presbiter, subscripsit]. Item Arnaldus, presbiter, [subscripsit]. Evrardus, levita, [subscripsit]. Durannus, levita, [subscripsit]. Vualdulfus, presbiter, [subscripsit]. [colonne2] [notes_tironiennes] [presbiter, subscripsit]. Siricus, [presbiter, subscripsit]. Johannes, diaconus, [subscripsit]. Erloldus, presbiter, [subscripsit]. Calemagnus, presbiter, [subscripsit]. [colonne3] Arnaldus, [levita, subscripsit]. Ariaudus, subdiaconus, [subscripsit]. Adalbertus, subdiaconus, [subscripsit]. Gislerius, subdiaconus, [subscripsit].
l.33 Ego Albericus, indignus levita, hanc institutionem scripsi et [ruche]. Datum in mense maio,
l.34 III kalendas junii, anno VI regnante Ka[rolo rege].

Bibliographie

ROSEROT (Alphonse), Chartes inédites des IXe et Xe siècles, appartenant aux archives de la Haute-Marne (851-973), in Bulletin de la Société des Sciences historiques et naturelles de l'Yonne, 51 (1897), p. 161-209, p. 176-177, n° 7.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°150 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°150»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte150/. Date de mise à jour : 29/03/12.