Tours, AD Indre-et-Loire, H 332 n° 2

<< < / > >>

Numéro1497

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date12/987(fiabilité :texte)

LieuBlois(lat :apud Blesis)

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditioncopie

Hauteur à gauche540   mm

Hauteur à droite530   mm

Largeur en haut385   mm

Largeur en bas383   mm

AuteurChevalier Thibaud

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Thibaud, chevalier, donne à l'abbaye de Marmoutier un alleu situé à Tavant, près du château de L'Isle, dans le pagus de Tours, avec toutes ses dépendances.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] Quanta et quam benignissima circa humanum genus Dei existit pietas, nullus mortalium vel corde cogitare, vel verbis dicere potest.
l.2 Invitat enim nos, ut post multa perpetrata scelera ad eum redeamus pie et misericorditer dicendo: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati
l.3 estis, et ego vos reficiam. Et in alio loco in evangelio hortatur nos, ut de terrenis rebus atque caducis adquiramus cȩlestia et in ȩternum mansura, taliter
l.4 inquiens: Facite vobis de mammona iniquitatis, ut cum deferitis, recipiant vos in ȩterna tabernacula. Idcirco ego, in Dei nomine, Tedbaldus, vir armis
l.5 militaribus deditus, meorum reminiscens multitudinem peccatorum, et ultimi judicii diem fortiter expavescens, atque cum illis fidelibus quibus Deus in illa dicturus die
l.6 est: Venite benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est, aggregari desiderans, dono ad locum Majoris Monasterii quem beatus Martinus construxit, et
l.7 in honore sanctae Dei genitricis Mariȩ et sanctorum apostolorum Petri et Pauli consecravit, et monachis ibi die et nocte servientibus, quendam alodum juris mei cum aecclesia simul et
l.8 terris, et vineis, atque aliis appendiciis cultis et incultis, et condignis aedificiis, et quicquid ad ipsum alodum respicit, quem libere et quiete nemine contradicente teneo atque
l.9 possideo michi a patre et matre extra partem fratrum meorum specialiter traditum atque concessum, situm in pago Turonico, in villa Tavennis, prope castrum quod vocatur Ad Insulam,
l.10 in vicaria ejusdem castri, totum et integrum ab hodierna die in posterum pro remedio animȩ meȩ, et patris, et matris meȩ, seu fratrum meorum, in eorum trado atque transfun-
l.11-do potestatem. Ea scilicet ratione, ut semper memoriam nostri in suis orationibus habeant, et pro me peccatore die et nocte Dei clementiam exorent, ut cum michi dies mor-
l.12-tis advenerit, non gaudeat de anima mea pestifer inimicus, sed eam beatus Martinus eripiat de manu diaboli, et de pȩnis inferni, et transferat sua intercessione
l.13 ad gaudia florentis paradisi. Si autem aliquis ex fratribus, et sororibus, vel nepotibus, seu aliis propinquis, aut ullus unquam homo vel femina, contra hanc donationem
l.14 quam libera mente et propria voluntate ex rebus michi a progenitoribus specialiter concessis facio, aliquam calumniam monachis post meum decessum inferre voluerit, nisi cito
l.15 humiliatus ad eos proferens emendationem venerit, in primis Dei omnipotentis, et perpetuȩ virginis Mariȩ, atque beati Petri qui habet claves regni cȩlorum, seu glori-
l.16-osi confessoris Christi Martini qui Dominum et Deum nostrum clamidis suȩ parte vestivit in paupere, necnon et omnium electorum Dei iram incurrat, et cum Juda traditore, atque
l.17 cum Simone mago, seu omnibus inimicis sanctȩ Dei aecclesiȩ inviis in infernum descendat, et semper ibi ardeat, et veniat super animam ejus omne genus infernalium tormen-
l.18-torum, per infinita secula seculorum, ejusque calumnia ab omnibus pro nichilo habeatur. Ut igitur haec auctoritas fimior habeatur, eam manu mea firmavi, et manibus
l.19 fratrum meorum, et aliorum propinquorum, seu domni Odonis comitis ejusdem monasterii instructoris et defensoris, vel multorum virorum nobilium firmare feci.
l.20 Signum domni Heriberti comitis. Signum Mainerii. Signum Acfredi.
l.21 DATA MENSE DECEMBRIO, APUD BLESIS, ANNO PRIMO HUGONIS REEGIS.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1497 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1497»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1497/. Date de mise à jour : 29/03/12.