Tours, AD Indre-et-Loire, H 322 n° 2
Numéro1488
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date15/08/1052(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche564 mm
Largeur en bas218 mm
AuteurAndré Arribatus
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Gausfredus Turonorum civitatem cȩpisset, aliorum ad alios, incolarum
l.3 ad extraneos, possessiones et hȩreditates, Deo cuique justa tribuente, transierunt.
l.4 Unde factum est ut prefati comitis satelles quidam nomine Andreas cogno-
l.5-mento Arribatus, omnia quae fuerant Rainaldi juvenis civis olim Turonici,
l.6 sortiretur. Sed quoniam humanȩ mentis aviditas limites dedignatur
l.7 habendi, et concessa fastidiens in non concessa coeco ruit ambitu,
l.8 miles ille in terram quandam sancti MARTINI Majoris Monasterii Sapali-
l.9-acum nomine, quam naturaliter et antiquitus solidam quietamque tenebat,
l.10 violentas inferre manus moliens, totam prorsus sibi illam, quibusdam quod est
l.11 ejus generis hominum, occasionum prejudiciis, vindicare nitebatur. Loci autem illius
l.12 monachi conatibus injustis obviare, jus suum reclamando, illius injustitiam ratione
l.13 convincendo, querelas justas apud memoratum comitem persȩpe deponendo, satagebant.
l.14 Tandem pars utraque concordiȩ favens, in hanc communi decreto venere sententiam,
l.15 ut permissu domni Alberti abbatis Majoris Monasterii fratrum dimidiam in ipsa terra
l.16 consistentis luci partem, reliqua omnia sancto MARTINO sicut antea
l.17 libere possidente, in vita dumtaxat sua prȩtaxatus Andreas possideat,
l.18 ita tamen ut neque vendat neque donet neque dissipet quicquam de sua illa parte,
l.19 sed tantum ad sua necessaria, id est ad se calefaciendum, vel domum suam vel vineas
l.20 meliorandas inde accipiat, et cȩtera conservet et defendat. Post mortem vero
l.21 ejus, idipsum in sancti MARTINI dominium redeat, luci videlicet pars concessa.
l.22 Et ut aliquam beneficii hujus gratia mercedem Majoris Monasterii concioni retribueret,
l.23 sȩpefato sancto post suum itidem decessum, X agripennos vinearum dedit ad locum
l.24 qui dicitur Monasteriolum, et II pratorum ad Menbreolam. Haec omnia
l.25 assensu et auctoramento comitis Gauzfridi et uxoris ejus comitissȩ Agnetis
l.26 facta sunt, prȩsentibus ipsis, et Hugone archiepiscopo Vesantiae, et domno abbate
l.27 Alberto, aliisque quam plurimis, clericalis, monastici, et laicalis ordinis.
l.28 Quorum aliquos firmitatis gratia huic subscripsimus noticiae. [colonne1] Domnus Airardus. Walterius precentor. Petrus canonicus. Warnerius major. [colonne2] Rainaldus major. Ricardus major. Rotbertus major. Otbertus senior. [colonne3] Otbertus junior. Arnulfus Malusfinis. Rotbertus Caput Lupi. Martinus furnerius.
Notes
Bibliographie
GUILLOT (Olivier), Le comte d'Anjou et son entourage au XIe siècle, 2 vol., Paris, 1972, 1 : Etude et appendices. 2. Catalogue d'actes et index, t. 2, p.101, n° 134.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°1488 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1488»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1488/. Date de mise à jour : 29/03/12.